Quantum redactiones paginae "Lucius Sergius Catilina" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
Primum anno [[89 a.C.n.]] Catilinae mentio facta est, cum in [[Hispania]] sodalis consilii fuit, quod cuidam [[Turma (Imperium Romanum)|turmae]] ob virtutem [[civitas Romana|civitatem Romanam]] tradidit. Tum Catilina forsitan munere [[Tribunus plebis|tribuni]] aut [[praefectus (imperium Romanum)|praefecti]] functus est.
 
Anno [[83 a.C.n.]] [[Sulla]] exe [[bellumBella MithridaticumMithridatica|bello Mithridatico]] reverso, Catilina una cum avunculo se societati eius applicavit. Sunt qui narrant eum fratrem ipsius necavisse et postea in numerum [[proscriptio|proscriptorum]] addidisse, quo nex excusaretur. Eodem tempore filiam virginem eius stupravisse traditur.
 
Postea a Sulla iussus est uxoris fratrem Marcum Marium Gratidianum torquere et interficere, quod is affinis Gaii Marii erat. Quidam scriptores dicunt Catilinam caput victimae ab ipso decisum in templum [[Apollo|Apollinis]] tulisse ibique manus sanguineas in labro lavavisse. Cum copiae Sullanae [[Praeneste]] occupaverunt, legatus in oppido expugnando et in proscriptis persequendis se praetulit. Inter victimas eius etiam sororis maritus nomine Quintus Caecilius fuisse videtur.