Quantum redactiones paginae "Ventus" differant

Content deleted Content added
m +Nexus: ventimola &c (1K, 10K)
Linea 2:
:''Haec pagina est de aere agitato. Ut discas de dis Romanibus, vide [[Venti]].''
[[Fasciculus:Cherry tree moving in the wind 1.gif|thumb|[[Folium|Folia]] et [[ramus|rami]] [[arbor]]is [[genus (taxinomia)|generis]] ''[[Prunus|Pruni]]'' vento 22 fere metra per secundum moventur.]]
'''Ventus''' sensu lato est fluctus [[gas]]ium, saepissime tamen fluctus [[aer]]is,<ref>[[Gaius Plinius Secundus|Plin.]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 2.114 "quoniam ventus haut aliud intellegatur quam fluctus aeris."</ref> qui in [[tellus|telluris]] enim [[superficies|superficie]] in amplo aeris[[aer]]is motu consistit. In [[spatium (astronomia)|spatio]] autem [[ventus solaris]] est motus [[gas]]ium vel particularum ex [[sol]]e per [[spatium]] pervenientium, et [[fuga atmosphaerica|ventus planetarius]] est [[degasatio]] [[elementum chemicum|elementorum chemicorum]], quae ex [[atmosphaera]] [[planeta]]e in spatium eiciuntur. Venti [[gradus (spatialis)|gradu spatiali]], [[velocitas|velocitate]], [[vis|viribus]] quibus concitantur, [[regio]]nibus in quibus fiunt, denique effectu describi solent. Inter planetas [[systema solare|systematis solaris]], maximi venti in [[Neptunus (planeta)|Neptuno]] et [[Saturnus (planeta)|Saturno]] observantur.
 
Ventus [[tellus|terrestris]] est [[res]] [[meteorologia|meteorologica]], cuius causa est differentia [[pressio aeris|pressionis aeris]]. Ventus fit cum commoveatur et agitetur [[aer]]. Venti, prout in diversis partibus [[caelum|caeli]] fiunt, nomina diversa sortiti sunt; quae regiones in [[rosa ventorum]] exhibentur.
 
==Notiones antiquae (ex [[Isidorus Hispalensis|Isidoro]]<ref>[[Etymologiarum libri viginti|Etymologiae]] XIII 11.</ref>)==
Linea 13:
[[Fasciculus:Occluded mesocyclone tornado5 - NOAA.jpg|thumb|[[Turbo (caelum)|Turbo]] (mesocyclonum) occlusus. [[Oclahoma]], mense Maio 1999.]]
[[Fasciculus:Windenergy.jpg|thumb|[[Mola pneumatica electricitati gignendae]] [[electricitas|electricitatem]] ex [[potestas|potestate]] ventosa gignit.]][[Fasciculus:ShunsenKazenokami.jpg|thumb|upright=0.8|Fūjin, in [[Shintoismus|Shintoismo]] venti [[deus]].]]
Dictus autem ventus quod sit vehemens et violentus. Vis enim eius tanta est ut non solum [[saxum|saxa]] et [[arbor]]es evellat, sed etiam caelum [[terra]]mque conturbet, [[mare|maria]] commoveat. Ventorum quattuor principales [[spiritus]] [[antiquitas|antiquitate]] erant. Quorum primus ab [[oriens|oriente]] Subsolanus, a [[meridies|meridie]] [[Auster]], ab [[occidens|occidente]] Favonius, a septentrione[[septentrio]]ne eiusdem nominis ventus adspirat; habentes geminos hinc inde ventorum spiritus. Subsolanus a latere dextro [[Vulturnus|Vulturnum]] habet, a laevo [[Eurus|Eurum]]: Auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum: [[Favonius]] a parte dextra Africum, a laeva Corum: porro Septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem[[Aquilo]]nem. Hi duodecim venti mundi globum flatibus circumagunt. Quorum nomina propriis causis signata sunt: nam Subsolanus vocatus eo quod sub ortu solis nascatur; [[Eurus]] eo quod ab Eo fluat, id est ab oriente; est enim coniunctus Subsolano; [[Vulturnus]], quod alte tonat. De quo [[Lucretius]] (5: 745) cecinit "Altitonans Vulturnus et Auster [[fulmen|fulmine]] pollens."
 
Auster ab auriendo aquas vocatus, unde et crassum aerem facit et nubila nutrit. Hic [[Graece]] notoNoto appellatur, propter quod interdum corrumpat aerem. Nam [[pestilentia]]m, quae ex corrupto aere nascitur, Auster flans in reliquas regiones transmittit; sed sicut Auster pestilentiam gignit, sic Aquilo repellit. Euroauster dictus quod ex una parte habeat Eurum, ex altera Austrum. Austroafricus, quod iunctus sit hinc et inde Austro et Africo. Ipse et Libonotus, quod sit ei Libs hinc et inde Notus. Favonius nuncupatus eo quod foveat [[fruges]] ac [[flos|flores]]. Hic Graece [[Zephyrus]], quia plerumque vere flat; unde est illud (Virg. ''Georg.'' 1: 44): "Et Zephyro putris se gleba resolvit."
 
[[Zephyrus]] Graeco nomine appellatus eo quod [[flos|flores]] et [[germen|germina]] eius flatu vivificentur. Hic Latine Favonius dicitur propter quod foveat quae nascuntur. Austro autem flores solvuntur, a Zephyro fiunt. Africus a propria regione vocatus; in [[Africa]] enim initium flandi sumit. Corus est qui ab occidente aestivo flat. Et vocatus Corus quod ipse ventorum circulum claudat, et quasi chorum faciat. Hic antea Caurus dictus, quem plerique Argesten dicunt, non ut inprudens vulgus Agrestem. Septentrio dictus eo quod circulo septem stellarum consurgit, quae vertente se mundo resupinato capite ferri videntur. Circius dictus eo quod Coro sit iunctus. Hunc [[Hispani]] Gallicum vocant, propter quod eis a parte [[Gallicia]]e flat. Aquilo dictus eo quod aquas stringat et nubes dissipet; est enim gelidus ventus et siccus. Idem et [[Boreas]], quia ab Hyperboreis [[mons|montibus]] flat; inde enim origo eiusdem venti est; unde et frigidus est. [[Natura]] enim omnium septentrionalium ventorum frigida et sicca est, australium humida et calida. Ex omnibus autem ventis duo cardinales sunt: Septentrio et Auster. Etesiae autem flabra Aquilonis sunt, quibus nomen inditum est quod certo anni tempore flatus agere incipiunt; Eniautos enim Graece, annus Latine dicitur. Haec autem cursum rectum a Borea in [[Aegyptus|Aegyptum]] ferunt, quibus Auster contrarius est. Duo sunt autem extra hos ubique spiritus magis quam venti: aura et altanus. Aura ab aere dicta, quasi aeria, quod lenis sit motus aeris. Agitatus enim aer auram facit; unde et Lucretius (5: 503): "Aerias auras."
Linea 38:
*[[Velum]]
*[[Venti anniversarii]]
*[[Ventimola]]
*[[Hippalus|Ventus monsonius]]
*[[Ventus solaris]]