Quantum redactiones paginae "Ioannes Ewald" differant

136 octeti additi ,  8 months ago
'''Ioannes''' vulgo ''Johannes'' '''Ewald''' (natus die [[18 Novembris]] [[1743]] [[Hafnia]]e, mortuus ibidem die [[17 Martii]] [[1781]]) poeta [[dania|Danicus]] fuit. Litteris Danicis periodum illuminismi atque sensuum propriam aperuit.
==Vita==
[[File:Ewald and Wessel by Otto Evens - Copenhagen - DSC07734.JPG|thumb|Ewald et Wessel in monumento Hafniensi, quod Otto Evens fecit]]
Filius praedicatoris [[pietismus|pietistae]] parentibus mox orbatus in scholam cathedralem [[Sliasvig|Sliasvigensem]] missus est. Libertatem sitiens id institutum praecipiter fugit et Hafniae anno 1758 theologiae studere incohatus est. Paulo post [[magdeburgum|Magdeburgi]] se peditibus aggregavit. Exercitum deserens ad [[austria|Austriacos]] venit et ibi cursum honorem ingressus est. Annis 1759 et 1760 in [[bellum Septem Annorum|Bello Septem Annorum]] variis in proeliis bellavit. Denuo acies linquens contritus Hafniam revenit ad studia perficienda.
 
17 096

recensiones