Quantum redactiones paginae "Ioannes Ewald" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Ioannes''' vulgo ''Johannes'' '''Ewald''' (natus die [[18 Novembris]] [[1743]] [[Hafnia]]e, mortuus ibidem die [[17 Martii]] [[1781]]) poeta [[dania|Danicus]] fuit. Litteris Danicis periodum illuminismi atque sensuum propriam aperuit.
==Vita==
Filius praedicatoris [[pietismus|pietistae]] parentibus mox orbatus in scholam cathedralem [[Sliasvig|Sliasvigensem]] missus est. Libertatem sitiens id institutum praecipiter fugit et Hafniae anno 1758 theologiae studere incohatus est. Paulo post [[magdeburgum|MagedburgiMagdeburgi]] se peditibus aggregavit. Exercitum deserens ad [[austria|Austriacos]] venit et ibi cursum honorem ingressus est. Annis 1759 et 1760 in [[bellum Septem Annorum|Bello Septem Annorum]] variis in proeliis bellavit. Denuo acies linquens contritus Hafniam revenit ad studia perficienda.
 
Amor infelix autem vitam interiorem subcrevit atque quassavit: id effecit eius poemata languorem atque melancholiam sapere. Historia allegorica ''Lykkens Tempel'' (Felicitatis templum), quam Societas scientiarum pulcrarum atque utilium anno 1764 edidit, permultis placuit. Quo magis [[epicedium]] anno 1766 pro rege [[Fredericus V Daniae|Frederici V]] compositum, ubi vis lyrica affabre splendet. In operibus quae legebat maxime motus est illis [[Molière]] et [[Fridericus Amadeus Klopstock|Friderici Amadei Klopstock]]. Iste Germanus ante omnes ei emolumento fuit, quod evidenter in dramate biblica ''Adam og Eva'' (1769) sentiri potest.