Quantum redactiones paginae "Ioannes Ewald" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Ioannes Ewald '''Ioannes''' vulgo ''Johannes'' '''Ewald''' (natus die 18 Novembris 1743 Hafniae, mortuus ibidem die 1...'
 
Linea 4:
Filius praedicatoris [[pietismi|pietismi]] severi parentibus mox orbatus in scholam cathedralem [[Sliasvig|Sliasvigensem]] missus est. Libertatem sitiens id institutum praecipiter fugit et Hafniae anno 1758 theologiae studere incohatus est. Paulo post [[magdeburgum|Magedburgi]] se peditibus aggregavit. Exercitum deserens ad [[austria|Austriacos]] venit et ibi cursum honorem ingressus est. Annis 1759 et 1760 in[[bellum Septem Annorum|Bello Septem Annorum]] variis in proeliis bellavit. Denuo acies linquens contritus Hafniam revenit ad studia perficienda.
 
Amor infelix autem vitam interiorem subcrevit atque quassavit: id effecit eius poemata languorem atque melancholiam sapere. Historia allegorica ''Lykkens Tempel'' (Felicitatis templum), quam Societas scientiarum pulcrarum atque utilium anno 1764 edidit, permultis placuit. Quo magis [[epicedium]] anno 1766 pro rege [[Fredericus V (Daniae)|Frederici V]] compositum, ubi vis lyrica affabre splendet. In operibus quae legebat maxime motus est illis [[Molière]] et [[Fridericus Amadeus Klopstock|Friderici Amadei Klopstock]]. Iste Germanus ante omnes ei emolumento fuit, quod evidenter in dramate biblica ''Adam og Eva'' (1769) sentiri potest.
 
In poesi praetitulata ''Fiskerne'' (Piscatores), imago quaedam vitae hominum maritimorum, cantus ''Kong Kristian stod ved højen mast'' (Rex Christianus summo in malo stabat) invenitur qui [[hymnus nationalis]] alter sive ''hymnus regius'' factus est. Cantilena eius ultima fuit ''Udrust dig, helt fra Golgatha''“ (Auxiliare, heros Golgatha). Insania gravi laborans aetate annorum IIXL mortuus est. Quod Ewald poesim Danicam lingua maxime pura novaverat [[Adam Oehlenschläger]] poeta clarissimus semper gratus agnovit. Oehlenschläger ad illius honorem varia pepigit, e.g. ''Ewalds Grab''.
 
Sepultus est Ioannes Ewald in Sepulcreto Trinitatis Hafniensi.
 
== Opera ==
* ''Rolf Krage. Trauerspiel'' (1770).