Quantum redactiones paginae "Paulus Broca" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 23 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q311276 sunt
No edit summary
Linea 2:
 
''' Paulus Broca''' (natus in ''[[Sainte-Foy-la-Grande]]'' die [[28 Iunii]] [[1824]]; [[Lutetia]]e mortuus die [[9 Iulii]] [[1880]]) fuit [[medicus]] et [[anthropologus]] [[Francia|Francicus]]. Broca fuit sodalis [[Academia Medicorum Francica|Academiae Medicorum Francicae]] et est unus septaginta duorum hominum quos effigies [[Turris Eiffelia]]e commemorat.
==Vita==
Studiis medicinae perfectis professor [[Lutetia]]e in valetudinario chirurgico factus est. Anno 1859 autem Societatem anthropologicam Lutetiensem condidit, cui secretarius usque ad mortem erat. Anno 1867 Laboratorium anthropologicum invenit, cui annum 1876 schola quaedam anthropologiae dedicata feliciter addita est.
 
Broca apparatus varios exasciatos et utilissimos excogitavit construxitque. Mensurae methodos accuratas in rebus anthropologicis proponit et calvas hominum metiendas esse putavit. Relationem inter intellectum et calvarum magnitudinem indicabat necnon locum in cerebro, qui loquelam edere facit, evidenter monstravit. Unde nodus cerebralis is pro eo nominatus est. Anno 1872 in cunis stabat sodalitati de scientiis promovendis ''(Association française pour l'avancement des sciences)''. Insuper anno 1888 senator creatus est.
 
Haec scripsit: »De l'étranglement dans les hernies abdominales« (1853, editio altera 1856); »Des anévrismes et de leur traitement« (1856); »L'ethnologie de la France« (1859); »Etudes sur les animaux ressuscitants« (1860); »Recherches sur l'hybridité animaleen général et sur l'hybridite humaineen particulier« (1860); »Sur les leporides ou métis du l'évre et de la lapine« (1862); »Instructions générales pour les recherches anthropologiques« (1865, 2. Aufl. 1879); »Traité des tumeurs« (1865–1869, tomis duobus); »Mémoires sur les caractères physiques de l'homme préhistorique« (1869); »Mémoires d'anthropologie« (1871–83, tomus quattuor; tomus quintus: »Mémoires sur le cerveau de l'homme et des primates«, edidit Pozzi, 1888); »Sur l'origine et la répartition de la langue basque« (1875).
 
Una cum Bonamy et E. Beau emendavit opus »Atlas d'anatomie descriptive du corps humain« (1841–66, tomis quattuor cum tabulis CCLVII). Lutetiae in eius honorem anno 1887 monumentum erectum est Chopin sculptore.
 
== Nexus externus ==
* [http://www.medarus.org/Medecins/MedecinsTextes/broca_pierre_paul%20.htm De Paulo Broca] apud www.medarus.org
 
{{scien-bio-stipula}}
 
{{DEFAULTSORT:Broca, Paulus}}