Quantum redactiones paginae "Declinatio Prima" differant

Content deleted Content added
Linea 61:
* '''Dativus singularis'''ː in linguis Italicis ut Graece nota huius casus erat -āi. Umbrice āi > e, Graece āi > a (ᾀ), Latine āi > ai<ref>Fortunai poblicai {{CIL|9|1543}}. Osce ''deivai'' = Latine divae. </ref> > ae. Idem dici de casu locativo potest in nominibus qui hunc casum ab ablativo separatum servaverunt (e.g. Romae). Nihilominus in inscriptionibus nonnullae dativi formae in -ā desinentes Graecis similiores leguntur quae dialectales esse aestimari solent<ref>{{CIL|1|60}}ː ''Fortuna'', {{CIL|10|3807}} ''Loucina Tuscolana'', {{CIL|1|41}}ː ''Diana'', {{CIL|1|379}}ː ''Matre Matuta'', {{CIL|1|460}}ː ''Menerva''</ref>
* '''Ablativus singularis'''ː vetus forma huius casus in linguis Italicis in -ād desinebat (Osce ''toutad'') atque Latine in [[Senatus consultum de Bacchanalibus|Senatus consulto de Bacchanalibus]] adhuc legitur (ead, sententiad, suprad, exstrad)<ref>Vide etiam {{CIL|1|48}} et {{CIL|1|49}}ː ''praidad'' = praedā.</ref>. D finalis post vocalem longam mox evanuit.
* '''Nominativus et vocativus plurales'''ː nota [[Lingua indoeuropea|indoeuropea]] huius casus erat *a-es > ās quae in aliis linguis Italicis servata est (Osce ''aasas'' = arae vel scriftās = scriptae, [[Lingua Umbrica|Umbrice]] urtās = ortae). At lingua Latina per analogiam e secundae declinationis nota -oi nominativum in -ai desinentem creavit (quod idem et Graece observatur). Ita ''tabelai datai'' in senatus consulto de Bacchanalibus legitur. Phonetice ai in ae atque postea e evadit.
* '''Accusativus pluralis'''ː nota huius casus erat -ns. N ante s evanescebat et vocalis per compensationem protendebatur (-ās).
* '''Genetivus pluralis'''ː antiquitus *ā-sōm<ref>Cf. Osce ''egmazum'' quod idem valet atque Latine "rerum".</ref>, Graece s intervocalis evanuit (Homerice θεάων, [[Attica (lingua Graeca)|Attice]] θεῶν); at Latine sonum in r mutavit (qui [[Rhotacismus|rhotacismus]] dicitur et ad primam partem quarti saeculi a.C.n. refertur<ref>Max Niedermann, ''Phonétique historique du latin'', 1953 p.95.</ref>) unde -ārum.