Quantum redactiones paginae "Scylla" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
==Fabula Ovidiana==
[[Fasciculus:Castello scilla.jpg|right|thumb|200px|Saxum Scyllanum in Calabria.]]
Sic poeta [[Ovidius]] hanc fabulam narravit : Scylla, formosa virgo, in Calabria prope mare vitam agebat ubi colloqiacolloquia cum [[Nereides|Nereidibus]] amicis habere solebat. Cum a multis aliis iuvenibus petebatur, tum deus marinus [[GlaucudGlaucus (deus)|Glaucus]], statim ac vidit, inextinguibili cupidine exarsit. Nec tamen puellae persuasit ut secum coiret. Itaque dolore repulsae indignans veneficae [[Circe|Circes]] ad auxilium refugit atque philtrum amoris eam rogavit. At Circe, et ipsa amore Glauci ardens, eum hortatur ut puellam consentientem atque sui cupidam potius eligere vellet. Quod Glaucus omnino recusavit. Tunc filia [[Helius|Solis]], sese spretam aegre ferens, ultionem in miseram et insontem Scyllam meditatur, dum herbas maleficas colligit et commiscet. E quibus venenum factum in aquam qua virgo lavabatur ipsa effudit. Tunc Scylla, quamquam ora virginis retinens,
: ''feris atram canibus succingitur alvum''<ref>XIII,732</ref>
[[Fasciculus:Johann Heinrich Füssli 054.jpg|right|thumb|300px|Ulixes adversus Scyllam quae iam comites ex oribus suspensos in aerem sustulit. Tabula picta a Iohanne Henrico Füssli.]]
Atque cum horrendam visu esse factam comperit, in mare sese praecipitavit, ubi sub rupe latuit. Nautas praetervehentes latratibus suis terrebat atque ulciscendae iniuriae causa vorare etiam conabatur.
 
Secundum Ovidium, Aenea appropinquante, monstrum in saxum a deis mutatum est : etenim hodieque saxum immane ibi conspicimus, quod fortasse fabulae locum dedit.