Quantum redactiones paginae "Declinatio Prima" differant

Content deleted Content added
Linea 62:
* '''Nominativus et vocativus plurales'''ː nota [[Lingua indoeuropea|indoeuropea]] huius casus erat *a-es > ās quae in aliis linguis Italicis servata est (Osce ''aasas'' = arae vel scriftās = scriptae, Umbrice urtās = ortae). At lingua Latina per analogiam e secundae declinationis nota -oi nominativum in -ai desinentem creavit (quod idem et Graece observatur). Ita ''tabelai datai'' in senatus consulto de Bacchanalibus legitur. Phonetice ai in ae atque postea e evadit.
* '''Accusativus pluralis'''ː nota huius casus erat -ns. N ante s evanescebat et vocalis per compensationem protendebatur (-ās).
* '''Genetivus pluralis'''ː antiquitus *ā-sōm, Graece s intervocalis evanuit (Homerice θεάων, Attice θεῶν); at Latine sonum in r mutavit (qui [[Rhotacismus|rhotacismus]] dicitur et ad primam partem quarti saeculi a.C.n. refertur<ref>N. Niedermann, ''Phonétique historique du latin'', 1953 p.95.</ref>).
 
== Notae ==