Quantum redactiones paginae "Declinatio Prima" differant

Content deleted Content added
Linea 56:
* '''Nominativus singularis'''ː ă finalis brevis est, quod Latinae linguae proprium est. Nam Graece a longa est et formae [[Linguae Oscoumbricae|Oscoumbricae]] per a longam explanantur. Variae explicationes huius rei propositae sunt<ref>[[Alfredus Ernout]], ''Morphologie historique du latin'', 1974 pp.18-19.</ref>. Ita Latine nominativus et vocativus casus non distinguuntur et nominativus ab ablativo aure discerni potest.
* '''Accusativus singularis'''ː -m est nota accusativi iusta, ă brevis secundum regulam phoneticam omnem vocalem finalem ante consonantem aliam quam s corripi docentem.
* '''Genetivus singularis'''ː nota vetus genitivigenetivi erat s, ut Graece et [[Lingua Osca|Osce]], quae in veteribus poetis ([[Livius Andronicus]], [[Ennius]], [[Naevius]]) adhuc occurrit, aetate Ciceroniana quoque in locutione pater/mater familias servata. Declinatio classica notam ī e secunda declinatione sumpsit (fortasse primum in adiectivis primae classis et deinde in nominibus) unde āī > ăī >ai > ae atque postea e. Genetivus āī apud Ennium, [[Plautus|Plautum]], [[Lucretius|Lucretium]] et in inscriptionibus veteribus invenitur unde [[Vergilius|Verqilius]] quoque venerandae antiquitatis amore eum sumpsitː
:''dives equom, dives pict'''ai''' vestis et auri''<ref>''[[Aeneis]]'' IX.26.</ref>
* '''Dativus singularis'''ː in linguis Italicis ut Graece nota huius casus erat -āi. Umbrice āi > e, Graece āi > a (ᾀ), Latine āi > ai<ref>Fortunai poblicai {{CIL|9|1543}}. Osce ''deivai'' = Latine divae. </ref> > ae. Idem dici de casu locativo potest in nominibus qui hunc casum ab ablativo separatum servaverunt (e.g. Romae). Nihilominus in inscriptionibus nonnullae dativi formae in -ā desinentes Graecis similiores leguntur quae dialectales esse aestimari solent<ref>{{CIL|1|60}}ː ''Fortuna'', {{CIL|10|3807}} ''Loucina Tuscolana'', {{CIL|1|41}}ː ''Diana'', {{CIL|1|379}}ː ''Matre Matuta'', {{CIL|1|460}}ː ''Menerva''</ref>