Quantum redactiones paginae "Ilmenavia" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
 
== Descriptio ==
Urbi centrum historicum est et campus academicus '''Universitatis Technicae''' quae inter Germaniae optimas numerari potest. In ambobus museis urbanis et in casa in monte Kickelhahn vestigia [[Ioannes Volfgangus Goethe|Goethii]] sequi potueris. Agitur de museo in pristina curia, quod anno 2008 reinaugurabatur, et de museo in domu venatoria Gabelbach. Urbs et natura ambiens poetarum principem inspiraverunt, qui in situ sexies et vicies{{dubsig}}<!-- nonne duodetricies? --> fuit et anniversarium{{dubsig}}<!-- nonne natalicium?diem -->natalem novissimum quoque hic celebravit. De Kickelhahn: mons iste 861 metrorum est cum specula et casa anno 1870 incendio deleta et anno 1874 reaedificata. Ibi Goethius mense Septembri anni 1783 naeniam clarissimam praetitulatam ''Wanderers Nachtlied'' (i. e. ''Viatoris carmen nocturnum'') his incipiens verbis ''Über allen Wipfeln ist Ruh'' scripserat. Prope sunt saxa Hermannstein (775 metrorum).
 
Semita peregrinatoria quae appellatur "Goethewanderweg" pars retis semitarum maioris est et ducitur usque vicum Stützerbach; birotariis praebetur varietas viarum birotariarum velut "Ilmtal-Radweg" respective "Ilm-Rennsteig-Radweg".