Quantum redactiones paginae "Declinatio Prima" differant

m
Summarium vacuum
m
* Genitivus singularis nominis "familia" est "familias" cum nomina membrorum familiae sequitur:
** Pater (mater, filius, filia, frater, soror) '''familias'''
* Dativus et ablativus pluralis nominum quae masculinam formam in declinatione secondasecunda habent in "-ābus" desinit, non in "-is" cum generis distinctio necessaria videtur:
** Deis et '''deabus''' ("Deis" nomen masculinum dum "deabus" nomen femininum est)
* Nomina "drachma" et "amphora" et omnia nomina quae in "-cola" aut "-gena" terminant, genitivum pluralem "-um" habent:
* cum de nomine populi cuiusdam agiturː
** Scythae vagi
* nomen fluvii masuclinummasculinum est, quia dei fluvii mares barbati sunt
** Mosella amatus
* nomen Graecum cum nominativo in -es vel -asː
* '''Nominativus singularis'''ː ă finalis brevis est, quod Latinae linguae proprium est. Nam Graece a longa est et formae [[Linguae Oscoumbricae|Oscoumbricae]] per a longam explanantur. Variae explicationes huius rei propositae sunt<ref>[[Alfredus Ernout]], ''Morphologie historique du latin'', 1974 pp.18-19.</ref>. Ita Latine nominativus et vocativus casus non distinguuntur et nominativus ab ablativo aure discerni potest.
* '''Accusativus singularis'''ː -m est nota accusativi iusta, ă brevis secundum regulam phoneticam omnem vocalem finalem ante consonantem aliam quam s corripi docentem.
* '''Genetivus singularis'''ː nota vetus genitivi erat s, ut Graece et [[Lingua Osca|Osce]], quae in veteribus poetis ([[Livius Andronicus]], [[Ennius]], [[Naevius]]) adhuc occurrit, aetate Ciceroniana quoque in locutione pater/mater familias servata. Declinatio classica notam ī e secunda declinatione sumpsit (fortasse primum in adiectivis primae classis et deinde in nominibus) unde āī > ăī >ai > ae atque postea e. Genetivus āī apud Ennium, [[Plautus|Plautum]], [[Lucretius|Lucretium]] et in inscriptionbusinscriptionibus veteribus invenitur unde [[Vergilius|Verqilius]] quoque venerandae antiquitatis amore eum sumpsitː
:''dives equom, dives pict'''ai''' vestis et auri''<ref>''[[Aeneis]]'' IX.26.</ref>
* '''Dativus singularis'''ː in linguis Italicis ut Graece nota huius casus erat -āi. Umbrice āi > e, Graece āi > a (ᾀ), Latine āi > ai<ref>Fortunai poblicai {{CIL|9|1543}}. Osce ''deivai'' = Latine divae. </ref> > ae. Idem dici de casu locativo potest in nominibus qui hunc casum ab ablativo separatum servaverunt (e.g. Romae). Nihilominus in inscriptionibus dativae formae in -ā desinentes Graecis simimiores leguntur quae dialectales esse videntur<ref>{{CIL|1|60}}ː ''Fortuna'', {{CIL|10|3807}} ''Loucina Tuscolana'', {{CIL|1|41}}ː ''Diana'', {{CIL|1|379}}ː ''Matre Matuta'', {{CIL|1|460}}ː ''Menerva''</ref>
* '''Ablativus singularis'''ː vetus forma huius casus in linguis Italicis in -ād desinebat (Osce ''toutad'') atque Latine in [[Senatus consultum de Bacchanalibus|Senetus consulto de Bacchanalibus]] adhuc legitur (ead, sententiad, suprad, exstrad)<ref>Vide etiam {{CIL|1|48}} et {{CIL|1|49}}ː ''praidad'' = praedā.</ref>. D finalis post vocalem longam mox evanuit.
 
== Notae ==
1 003

recensiones