Quantum redactiones paginae "Templum Hierosolymitanum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
{{vide-etiam|Templum Salomonicum}}
 
Post [[Captivitas Babylonica|Captivitatem Babylonicam]] Hierosolymis secundum templum erectum est, secundum fontes Biblicos [[Darius I (rex Persarum)|Dario I]] regnante. Quod templum a [[Herodes Magnus|Herode Magno]] radicitus commutatum et [[Primum Bellum Iudaicum|primo bello Iudaico]] demum a Romanis anno [[70]] destructum est. Imperatorem Iulianum anno 363 templum restituendum sucipentem prodigia dira ab incepto deterruerunt<ref>[[Ammianus Marcellinus]] XXIII.1.2-3. Lydus, ''De mensibus'' 4.</ref>. Fundamenta usque ad hunc diem exstant, inter ea [[murus occidentalis (templum Hierosolymitanum)|murus occidentalis]], qui est locus sacer [[religio Iudaica|religionis Iudaicae]]. In ipso monte templi hodie sunt [[Tholus Saxi]] et [[Meschita al-Aqsa]], quae gravitate tertium est sanctuarium [[religio Islamica|religionis Islamicae]] tantum sanctuariis [[Mecca]]e [[Medina]]eque antepositis.
 
== Bibliographia ==