Quantum redactiones paginae "Eusebius Nicomediensis" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 13:
Patriarchus [[Eustathius Antiochensis]], cui arianismus odio erat, verismiliter dimissus est Eusebianis agentibus. Qui vir imperatoris matrem verbis polluisse fertur. [[Athanasius Magnus|Athanasius]], ex anno 328 patriarcha Alexandriae, omnes haereseis ''arianas'' titulavit. Id autem imperatori aequilibrium atque constantiam diligenti minime placuit.<ref>Wolf-Dieter Hauschild, Volker Henning Drecoll: ''Lehrbuch der Kirchen- und Dogmengeschichte. Band&nbsp;1. Alte Kirche und Mittelalter''. Editio quinta. Gütersloher Verlagshaus, Gütersloh 2016,p. 75-76</ref>
 
Eusebius Constantinum imperatorem moriturum Nicomediae baptizavit. Filii eius [[Constantinus II]], [[Constantius II]] et [[Constans]] in theologicis minime una voce loquebantur, quorum imperia praeferentias scilicet diversas habuerunt. Nova rectio in Imperii Romani oriente ideas Eusebii sibi elegit, unde motus Homoeorum natus est. Eusebius etiam tutor in educando [[flavius Claudius Iulianus|Iuliano]] operam dabat.
 
Anno 338 Eusebius Constantinopolis patriarcha creatus est. [[Antiochia]]e [[Ulfilas|Ulfilam]] episcopum Gothorum consecravit, qui positionem Homoeorum adoptavit atque divulgavit. <ref>Knut Schäferdiek: ''Der vermeintliche Arianismus der Ulfila-Bibel'', in: ''Zeitschrift für antikes Christentum'', Band&nbsp;6&nbsp;(2002), libellus alter, p. 320 ss.</ref>