Quantum redactiones paginae "Quintus Tullius Cicero" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
 
Linea 4:
Quintus fuit anno [[67 a.C.n.|67]] [[aedilis]], anno [[62 a.C.n.|62]] [[praetor]], et annis 61–59 [[propraetor]] in [[Asia (provincia Romana)|Asia]]. [[Roma]]m regressus, a [[Publius Clodius Pulcher|Publii Clodii Pulchri]] gladiatoribus paene trucidatus est. Legatus sub [[Gaius Iulius Caesar|Iulio Caesare]] in [[Gallia]] et postea sub Marco fratre in [[Cilicia]] meruit.
 
Bello civili inter Caesarem et [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeium]] flagrante, Quintus et Marcus Pompeium primum quidem secuti sunt, sed [[Proelium Pharsalicum|post proelium]] apud [[Pharsalus|Pharsalum]], quo Pompeius superatus est, Caesari in gratiam redierunt. Anno [[43 a.C.n.|43]] exeunte, in [[Proscriptiones (43 a.C.n.)|proscriptionibus]] quae [[Triumviratus|triumviratum]] institutum secutae sunt, quia Marcus in [[Philippicae (Cicero)|Philippicis]] orationibus vehementer in [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] invectus esset atque ut hostis publicus a [[Senatus Romanus|senatu]] decerneretur suaserat, ambo fratres perierunt. Filius Quinti quoque simul cum patre trucidatus est, et eorum capita in [[Forum Romanum|Forum]] a triumviris reportata sunt<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ.'' IV,83. Paulo aliter rem tradidit [[Cassius Dio]] (XLVII,10). Cf. [[Plutarchus]], ''Cicero'' 47.</ref>.
 
== Vita ==