Quantum redactiones paginae "Paulus Diaconus" differant
Content deleted Content added
mNo edit summary |
m →Vita |
||
Linea 3:
'''Paulus Diaconus ''' (vulgo Paul Warnefried) in regione praesentis Italiae [[Forum Iulii (Italia)|Foro Iulii]] circiter anno [[725]] natus est et [[Mons Casinus|Monti Casini]] anno [[797]] aut [[799]] obiit. Illustris [[historicus|rerum gestarum scriptor]], [[poeta]] ac [[monachus]] [[Langobardi|langobardus]] [[lingua latina|linguae Latinae]] fuit.
==Vita==
Paulus
Quoniam frater ex anno 776 (post coniurationem Hrodgaud) in [[regnum Francorum|Regno Francorum]] iam dudum obses fuerat, anno 782 aulam [[carolus Magnus|Caroli Magni]] cum lamentatione in versibus petivit. Carolus clemens desiderio Pauli de fratro liberando annuit si Paulus Rotrudi filiae quinquennium magister linguae Graecae vacaturus esset. De quo testimonium perhibent commentarius eius in ''Artem Donati'', epitaphia pro Carolingiensibus nobilibus et poemata varia. Magni momenti autem fuit ''Liber de episcopis Mettensibus'' qui archicapellano Angilram instigante gesta episcoporum ultramontana clarissime descripsit. Neque post reditum in Italiam meridianam aetate anni 787 contactus cum septentrione ruptus est. A papa [[Hadrianus I|Hadriano I]] ''Sacramentarii Gregoriani'' exemplar Carolo Magno datum est et Adalard de Corbi litteris [[gregorius Magnus|Gregorii Magni]] gaudere potuit. Carolo Magno volente anno 789 homeliarum patrum ecclesiasticorum CCXLIV collegit ''(Homiliarius)'' quae in regno Caroli quasi officiales declaratae sunt.
|