Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius Sulla" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m videte: https://la.wikisource.org/wiki/De_viris_illustribus_urbis_Romae_a_Romulo_ad_Augustum/Lucius_Cornelius_Sylla
Linea 11:
Sulla, patricio genere natus, [[bellum Iugurthinum|bello Iugurthino]] quaestor [[Marius|Marii]] fuit. Vitam antea [[ludus|ludo]], [[vinum|vino]], [[libido|libidineque]] inquinatam duxerat; quapropter Marius moleste tulit quod, sibi gravissimum [[bellum]] gerenti, tam delicatus [[quaestor]] sorte obtigisset eiusdem, tamen, postquam in [[Africa]]m venit, [[virtus]] enituit. Familia Sullae erat pauper. Quarta [[uxor]] Sullae erat Caecilia Metella. [[Bellum Cimbricum|Bello Cimbrico]] legatus consulis bonam operam navavit. [[Consul]] ipse deinde factus, pulso in exsilium Mario, adversus [[Mithridates VI (rex Ponti)|Mithridatem]] profectus est; ac primum illius regis praefectos duobus proeliis profligavit; dein transgressus in [[Asia]]m, Mithridatem ipsum fudit, et oppressisset, nisi adversus Marium festinans, qualemcumque [[pax|pacem]] maluisset componere. Mithridatem tamen [[pecunia]] multavit; [[Asia]] aliisque provinciis quas occupaverat decedere coegit, eumque paternis finibus contentum esse iussit.
 
Sulla propter motus urbanos cum victore exercitu Romam properavit. Eos qui Mario favebant omnes superavit: nihil illa victoria fuit crudelius. Sulla [[Lex Valeria de Sulla dictatore|dictator creatus]] novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit, qua nomina eorum qui occidendi essent continebantur: cumque omnium esset orta indignatio, postridie plura etiam adiecit nommanomina. sulla erat primus dictator, post bellum punicum secundum. Ingens caesorum fuit multitudo. Saevitiae causam avaritia etiam praebuit, multoque plures propter divitias, quam propter odium victoris necati sunt. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro [[Albanus|Albano]] erat, legens proscriptorum nomina, se quoque adscriptum vidit: "Vae, inquit, misero mihi; me fundus Albanus persequitur!" Neque longe progressus, a quodam agnitus et percussus est.
 
Depulsis prostratisque inimicorum partibus, Sulla Felicem se edicto appellavit: cumque eius uxor geminos eodem partu tunc edidisset, puerum Faustum puellamque Faustam nominari voluit. Tum repente, contra omnium expectationem, dictaturam deposuit, dimissisque [[lictor]]ibus, diu in foro deambulavit. Stupebat populus eum privatum videns cuius modo tam formidolosa fuerat potestas: quodque non minus mirandum fuit, sua ei privato non solum salus, sed etiam dignitas constitit, qui cives innumeros occiderat. Unus tantum fuit adolescens qui auderet queri, et recedentem usque ad fores domus maledictis incessere. Cuius iniurias Sulla patienti animo tulit; sed domum ingrediens dixit: "Hic adolescens efficiet ne quis posthac tale imperium deponat." Sulla vincente, dictator factus est.