Quantum redactiones paginae "Besa" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Besa'''<ref>[[Ammianus Marcellinus]] XIX.12.3.</ref> fuit deus [[Aegyptus antiqua|Aegyptius antiquus]] foci domestici. Nanus aspectu scurrili et hilari erat, iam a quinto decimo saeculo notus et in [[amuletum|amuletis]] apotropaïcis saepe figuratus. Saltatione et musica gaudebat. Diu deus minor mansit donec Ptolemaïco tempore magno favore populari frueretur.
 
[[Abydos (Aegyptus antiqua)|Abydi]] in septentrionali [[Thebae (Aegyptus)|Thebaïdis]] parte eius praeclarum [[Oraculum|oraculum]] quarto saeculo post Christum adhuc frequentabatur et [[Constantius II]] qui legem divinationem vetantem tulerat multos homines a notario Paulo [[Maiestas (ius constitutionale)|maiestatis]] accusatos quod illum deum consuluissent perdidit<ref>[[Ammianus Marcellinus]] XIX.12.3-18.</ref>.
== Notae ==
<references />