Quantum redactiones paginae "Pantomimus" differant

Content deleted Content added
Pantominus apud antiquos.
No edit summary
Linea 4:
 
== Apud antiquos ==
Ars pantomimi in Graecia saeculo IV a.C.n. orta esse videtur.<ref>Leppin 1996: 34.</ref> Primum histriones in conviviis ad tibias saltabant, ut [[Dionysus]] et [[Ariadne]] in [[Xenophon]]tis ''[[Symposium (Xenophon)|Symposio]]'' (9.3-7). Itaque pantomimi, qui "omnia imitabantur", apud [[Graeci antiqui|Graecos]] praecipue oblectamentum convivale erant. Apud Romanos autem duo pantomimi novum genus theatrale creaverunt, nam [[anni 20 a.C.n.|annis 20 a.C.n.]] [[Bathyllus]] [[Alexandria|Alexandrinus]], libertinus ac deliciae [[Gaius Cilnius Maecenas|Maecenatis]], et [[Pylades (pantomimus)|Pylades]] [[Cilicia|Cilix]],<ref>Lawler 1946.</ref> libertinus Augusti, multis novatis rebus artem pantomimicam valde auxerunt, et quidem ita, ut Bathyllus maxime comoediae operam daret, Pylades autem tragoediae novandae studeret.<ref>Leppin 1996: 39-40; Benz 2006.</ref>
 
Exeunte saeculo primo, comico decrescente pantomimi genere, tragicum genus in favore populi crevit. Quo factum est, ut pantomimus continuatio moderna tragoediae esse videretur, sicut etiam in [[Lucius Annaeus Seneca minor|Senecae]] tragoediis apparebat.<ref>Zimmermann 1990.</ref>. Tantus erat pantomimo ventus popularis, ut etiam scripta parum idonea ad pantomimum adcommodarentur. Hoc quidem timet [[Ovidius]]:
 
: "carmina quod pleno saltari nostra theatro,
:: versibus et plaudi scribis, amice, meis,
: nil equidem feci — tu scis hoc ipse — theatris,
:: Musa nec in plausus ambitiosa mea est."<ref>''Tristia'' 5.7.25-28.</ref>
 
At etiam imperatores (sicut Augustus, [[Caligula]], [[Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus|Nero]], [[Traianus]]) huiusmodi mores scaenicos provehebant.<ref>Wüst 1946.</ref>
 
{{In progressu}}
 
== Apud Britannos ==
[[Fasciculus:WarnePantomine1890.jpg|thumb|''The Christmas Pantomime.'' [[Lithographia|Lithographicum]] [[liber|libri]] tegmen (1890) [[persona]]s ''[[harlequinade]]'' monstrat.]]
Pantominus est genus [[theatrum musicum|comoediae musicae]] oblectamento [[familia]]rum designatum. Ortus est in [[Anglia]], et usitate per tempora [[Christi Natalis]] et [[Novus Annus|Novi Anni]] agitur. Pantomimus hodiernus [[carmen|carmina]], [[comoedia]] ''slapstick,'' [[saltatio]]nem, et [[histrio]]nes [[transvestitismus|transvestitos]] comprehendit, et [[festivitas|festivitatem]] rerum<!--topical humor--> cum [[argumentum|argumento]] in [[fabula|fabulis]] notissimis miscet, saepe fabulis [[puer]]ilibus condito.<ref name=Reid>Jacqueline Reid-Walsh, "Pantomime," ''The Oxford Encyclopedia of Children's Literature,'' ed. Jack Zipes (Oxford University Press, 2006, ISBN 9780195146561).</ref> Spectatores aliquando cantant et adeo acclamationes clamant.
 
[[Fasciculus:PANTOMIME-PABLO.jpg|thumb|upright=0.8|Paulus Zibes in Germania agit.]]
Line 28 ⟶ 36:
* Mayer, David, III. (1969) ''Harlequin in His Element: The English Pantomime, 1806–1836.'' Harvard University Press. ISBN 0-674-37275-1.
* McConnell Stott, Andrew (2009) ''The Pantomime Life of Joseph Grimaldi.'' Canongate Books. ISBN 978-1-84767-295-7.
* Reid-Walsh, Jacqueline (2006) Pantomime. ''The Oxford Encyclopedia of Children's Literature,'' ed. Jack Zipes. Oxford University Press
* Richards, Jeffrey (2014) ''The Golden Age of Pantomime: Slapstick, Spectacle and Subversion in Victorian England.'' I. B.Tauris. ISBN 1780762933
* Smith, Winifred (1964) ''The Commedia dell'Arte.'' Benjamin Blom.
* Wilson, A. E. (1949) ''The Story of Pantomime.'' Home & Van Thal.
* Wüst, E. (1949) Pantomimos. [[Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft|RE]] 18(3): 833-869.
 
== Nexus externi ==
*[http://www.pantomime-mime.com NexusDe Pantomimicuspantomimo]
 
[[Categoria:Genera theatri]]