Quantum redactiones paginae "Ludovicus Fredericus Cellarius" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Ludovicus Fredericus''' vulgo ''Ludwig Friedrich'' '''Cellarius''' (etiam ''Keller''; natus die 25 Novembris 1745 Quittelsdorf apud Albimontium, mortu...'
(eadem)

Emendatio ex 19:02, 15 Aprilis 2021

Ludovicus Fredericus vulgo Ludwig Friedrich Cellarius (etiam Keller; natus die 25 Novembris 1745 Quittelsdorf apud Albimontium, mortuus die 22 Maii 1818 Rudolphopoli) theologus Germanicus fuit.

Vita

Cum gymnasium Rudolphopolitanum frequentavisset in Universitate Ienensi studens factus est. Magistratu laureatus anno 1776 Wittenbergam petivit tamquam adiunctus in facultate philosophica universitaria. Die 19 Maii 1776 baccalaureatum theologicum nactus praelectiones philosophicas theologicasque habere coepit.

Anno 1777 autem eum diaconum Rudolphopolim vocaverunt ubi varia servitia implebat usque installationem tamquam superintendens generalis (anno 1810) et seminarii theologici inspector. Notus factus est quoniam societatem contemporaneam omnibus in rebus attente observabat et commentariis donavit; scripta tam theologica quam philosophica quoque magni aestimabantur.

Bibliographia