Quantum redactiones paginae "Pronomen demonstrativum" differant

Content deleted Content added
amiliaribus
Linea 89:
 
Itidem '''ille''' saepe colorem emphaticum additː ''Xenophon, Socraticus ille''<ref>[[Cicero]], ''de oratore'' 2.58</ref> idem valet atque Xenophon ille praeclarus Socraticus. Rursus '''iste''' colorem detrectantem insinuat fortasse quia in litibus partem adversam designabat<ref>Alfredus Ernout et Franciscus Thomas, ''Syntaxe latine'', 1972 p.188.</ref>. In nonnullis locutionibus familiaribus (exempli gratiaː ''modo hoc modo illud faciunt'' = alias aliud faciunt) hic et ille ita oppositi sunt ut sensum indefinitum habeant.
 
'''Is/ea/id''' non verum demonstrativus est sed anaphoricus qui rem aut personam praedictam repetit aut [[Pronomen relativum|pronomen relativum]] praenuntiat.
 
== Notae ==