Quantum redactiones paginae "Pronomen demonstrativum" differant

Content deleted Content added
Linea 84:
Quibus addere licet [[Adverbium|adverbia loci]] qui ex themate illorum pronominum et particula deicticia et enclitiva -ce formata sunt ː hīc/hūc/hāc/hinc, istīc/istūc/istāc/istinc, illīc/illūc/illāc/illinc. Sine particula ibi/eo/eā. Quae adverbia adverbiis interrogationis ubi/quo/quā/unde respondent. Hīc/istīc/illīc/ibī ex vetere casu [[Locativus|locativo]] orta esse videntur<ref>[[Alfredus Ernout]], ''Morphologie historique du latin'', 1974 p.94</ref>.
== De usu classico ==
In lingua Ciceroniana '''hic/haec/hoc''' personam aut rem proximam locutori designat et ideo cum prima persona coniunctus saepe dicitur, '''iste''' simili modo cum saecundasecunda persona et '''ille''' ut qui res et personas longinquissimas designat cum tertia. Cum invicem in textu opponuntur et quae iam dicta sunt repetunt hic ad proximum nomen referendus, ille ad ulteriorem ut in hoc [[Ammianus Marcellinus|Ammiani Marcellini]] locoː
 
''Inter quos facile Paulus et Mercurius eminebant: hic'' (= Marcellus) ''origine Persa, ille'' (=Paulus) ''natus in Dacia: notarius ille'' (=Paulus)'', hic'' (= Marcellus) ''a ministro triclinii rationalis''<ref>''Res gestae'' XV.3.3</ref>