Quantum redactiones paginae "Carolus Lauterbach" differant

Postquam epidemiologiae et oeconimae sanitariae studuit in [[universitas Harvardiana|Universitate Harvardiana]] doctor creatus est. Annis inter 1998 et 2005 [[colonia Agrippina|Coloniae Agrippinae]] Instituto oeconomiae sanitariae et epidemiologiae clinicae (IGKE) praefuit; ex anno 1996 docens [[Bostonia]]e erat a Schola Havardiana de salute publica invitatus. Ibidem inde ab anno 2008 professoris adiuncti muneris functus est. Annis inter 1999 et 2005 in praesidio peritorum sedet qui emolumentum systematis sanitarii in [[Germania]] inspicerent et anno 2003 consilia in sic dicta Commissione Rürup incohatus est ut securitas socialis quam optimo pecuniarum usu futura esset. [[Factio socialis democratica Germaniae]] Coloniensis eum statutis elaborandis arcessiverat. Lauterbach ex anno 2004 in praesidio factionis citatae de assecuratione civium generali cogitat meditatur ponderat.
 
In [[Dieta foederalis Germaniae|Dieta foederali Germaniae]] ex anno 2005 senator est. Saepissime in [[Coronavirus|Coronaviro]] vincendo consilium dat et rectioni Germanicae et spectatoribus televisificis radiophonicisvesive auscultatoribus radiophonicis. Praeter multas tractationes scientificas libros populares de sanitate publica servanda pepigit.
 
==Opera selecta==
20 335

recensiones