Quantum redactiones paginae "Carolus Lauterbach" differant

Summarium vacuum
(Paginam instituit, scribens 'thumb|Carolus Lauterbach, epidemiologus et politicus Germanicus inclutissimus, 2020 '''Carolus''' vulgo ''Kar...')
 
No edit summary
[[file:MJK 67610 Karl Lauterbach (Bundestag 2020).jpg|thumb|Carolus Lauterbach, epidemiologus et politicus Germanicus inclutissimus, 2020]]
'''Carolus''' vulgo ''Karl'' '''Lauterbach''' (natus die [[21 Februarii]] [[1963]] [[macrodurummarcodurum|Marcoduri]]) medicus et politicus [[germania|Germanicus]] [[democratia socialis|democratiam socialem]] confitens est.
==Vita==
Postquam epidemiologiae et oeconimae sanitariae studuit in [[universitas Havardiana|Universitate Havardiana]] doctor creatus est. Annis inter 1998 et 2005 [[colonia Agrippina|Coloniae Agrippinae]] Instituto oeconomiae sanitariae et epidemiologiae clinicae (IGKE) praefuit; ex anno 1996 docens [[Bostonia]]e erat a Schola Havardiana de salute publica invitatus. Ibidem inde ab anno 2008 professoris adiuncti muneris functus est. Annis inter 1999 et 2005 in praesidio peritorum sedet qui emolumentum systematis sanitarii in [[Germania]] inspicerent et anno 2003 consilia in sic dicta Commissione Rürup incohatus est ut securitas socialis quam optimo pecuniarum usu futura esset. [[Factio socialis democratica Germaniae]] Coloniensis eum statutis elaborandis arcessiverat. Lauterbach ex anno 2004 in praesidio factionis citatae de assecuratione civium generali cogitat meditatur ponderat.
20 335

recensiones