Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius Sulla" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m ~ (10K)
Linea 2:
 
[[Fasciculus:Sulla Glyptothek Munich 309.jpg|thumb|Lucius Cornelius Sulla Felix]]
[[Fasciculus:Sulla Coin.jpg|thumb|"L SVLL IMPER ITERVM". Nummus militaris 84/83 a.C.n. Sullam bis imperatorem acclamatum referenscommemorat.]]
[[Fasciculus:Sullahead.jpg|thumb|"SVLLA CO(N)S(VL)". [[Denarius]] a nepote [[Quintus Pompeius Rufus (tribunus plebis)|Quinto Pompeio Rufo]], [[triumviri monetales|triumviro monetali]] circa [[54 a.C.n.]], percussus, [[caput]] "Sullae consulis" praefigensfingens]]
[[Fasciculus:Sulla Coin2.jpg|thumb|"FAVSTVS / FELIX". [[Denarius]] a filio [[Faustus Cornelius Sulla (mortuus 46 a.C.n.)|Fausto Sylla]], [[triumviri monetales|triumviro monetali]] circa [[56 a.C.n.]], percussus, Iugurtham[[Iugurtha]]m victum ad pedes Sullae Felicis praefigensfingens]]
 
'''Lucius Cornelius Sulla''' (natus [[138 a.C.n.|138]]–[[134 a.C.n.]]; mortuus [[78 a.C.n.]] in Campania), e [[Gens Cornelia|gente Cornelia]] ortus, habuit nomen “Felix” quod putavit se esse felicem, fuit [[dictatura|dictator]] [[Respublica Romana|Reipublicae Romanae]]. Cognomine {{Polytonic|᾿Επαφρόδιτος}} "'''Epaphroditus'''" in [[Graecia]] usus est; [[Roma]]e anno [[81 a.C.n.]], triumpho nuper acto, cognomen "'''FelixFelicem'''"<ref>Cui nomen “Felix” erat quta putavit se esse felicem.</ref> reclamavit.
 
== Vita ==
Sulla, patricio genere natus, [[Bellumbellum Iugurthinum|Bellobello Iugurthino]] quaestor [[Marius|Marii]] fuit. Vitam antea [[ludus|ludo]], [[vinum|vino]], [[libido|libidineque]] inquinatam duxerat; quapropter Marius moleste tulit quod, sibi gravissimum [[bellum]] gerenti, tam delicatus [[quaestor]] sorte obtigisset eiusdem, tamen, postquam in [[Africa]]m venit, [[virtus]] enituit. Familia Sullae erat pauper. Quarta [[uxor]] Sullae erat Caecilia Metella. [[Bellum Cimbricum|Bello Cimbrico]] legatus consulis bonam operam navavit. [[Consul]] ipse deinde factus, pulso in exsilium Mario, adversus [[Mithridates|Mithridatem]] profectus est; ac primum illius regis praefectos duobus proeliis profligavit; dein transgressus in [[Asia]]m, Mithridatem ipsum fudit, et oppressisset, nisi adversus Marium festinans, qualemcumque [[pax|pacem]] maluisset componere. [[Mithidates|Mithridatem]] tamen [[pecunia]] multavit; [[Asia]] aliisque provinciis quas occupaverat decedere coegit, eumque paternis finibus contentum esse iussit.
 
Sulla propter motus urbanos cum victore exercitu Romam properavit. Eos qui Mario favebant omnes superavit: nihil illa victoria fuit crudelius. Sulla [[Lex Valeria de Sulla dictatore|dictator creatus]] novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit, qua nomina eorum qui occidendi essent continebantur: cumque omnium esset orta indignatio, postridie plura etiam adiecit nomma. sulla erat primus dictator, post bellum punicum secundum. Ingens caesorum fuit multitudo. Saevitiae causam avaritia etiam praebuit, multoque plures propter divitias, quam propter odium victoris necati sunt. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro [[Albanus|Albano]] erat, legens proscriptorum nomina, se quoque adscriptum vidit: "Vae, inquit, misero mihi; me fundus Albanus persequitur!" Neque longe progressus, a quodam agnitus et percussus est.
Linea 15:
Depulsis prostratisque inimicorum partibus, Sulla Felicem se edicto appellavit: cumque eius uxor geminos eodem partu tunc edidisset, puerum Faustum puellamque Faustam nominari voluit. Tum repente, contra omnium expectationem, dictaturam deposuit, dimissisque [[lictor]]ibus, diu in foro deambulavit. Stupebat populus eum privatum videns cuius modo tam formidolosa fuerat potestas: quodque non minus mirandum fuit, sua ei privato non solum salus, sed etiam dignitas constitit, qui cives innumeros occiderat. Unus tantum fuit adolescens qui auderet queri, et recedentem usque ad fores domus maledictis incessere. Cuius iniurias Sulla patienti animo tulit; sed domum ingrediens dixit: "Hic adolescens efficiet ne quis posthac tale imperium deponat." Sulla vincente, dictator factus est.
 
Sulla deinde in villam profectus, rusticari et venando vitam ducere coepit. Ibi morbe pediculari correptus anno [[78 a.C.n.]] interiit, vir ingentis animi, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; [[Litterae Graecae|litteris Graecis]] atque [[Litterae Latinae|Latinis]] eruditus, et virorum litteratorum adeo amans, ut sedulitatem etiam mali cuiusdam poetae aliquo praemio dignam duxerit: nam cum ille [[epigramma]] ipsi obtulisset, iussit Sulla praemium ei statim dari, ea tamen lege ne quid postea scriberet. Ante victoriam laudandus, in eis vero quae secuta sunt nunquam satis vituperandus: urbem enim et [[Italia]]m civium sanguine inundavit. Non solum in vivos saeviit, sed ne mortuis quidem pepercit; nam Marii, cuius, etsi postea inimicus, aliquando tamen quaestor fuerat, erutos cineres in [[flumen]] proiecit. Qua crudelitate rerum praeclare gestarum gloriam corrupit.
 
{{NexInt}}
* [[Triumphus Lucii Cornelii Sullae (81 a.C.n.)]]
* [[Ludi Victoriae Sullanae]]
 
==Notae==
<references/>
 
== Nexus externi ==