Quantum redactiones paginae "Raetia" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
Annis [[16]] ad [[14]] regiones in Raetiam provinciam conclusae sunt. A [[procurator|procuratore]] e [[ordo equester|ordine equestri]] rectae sunt. Tempore [[Marcus Aurelius|Marci Aurelii]] circum annum [[180]] [[legio]], enim legio III Italica, in Raetiam missa est. Sua [[castra]] fuerunt [[Castra Regina]]. Sic legatus Augusti pro praetore novus procurator factus est.
 
Ab quarto saeclo Raetia, quae fuit dioecesi Italicae, in Raetiam Primam ([[Curia Raetorum|Curiensis]]) et Raetiam Secundam ([[Augusta Vindelicorum|Vindelica]]) divisa est. Duae partes duci subiectae sunt, nunc a singulis praesidiis recta. Casu imperii Romani anno [[476]], fortunae partium secatae sunt. Raetia secunda, quae Aquilonia sita est, a [[Marcommani|Marcommanis]] et [[Bavaria|Baiuvaris]] expugnata est. Copulae in [[Italia|Italiam]] secatae sunt, et lingua cultusque Romanorum abierunt. Raetia prima invicem copulas in Italiam colere potuit, ac [[lingua Latina]] et [[Christianismus]] [[migratio gentium|migrationem gentium]] restiterunt. Postea nomen Raetia solum pro Curiensi in usu fuit.
 
==Urbes in Raetia provincia==