Quantum redactiones paginae "Anthimus (legatus)" differant

m
Summarium vacuum
(+)
m
{{L1}}
[[Fasciculus:Anthimus Sangallensis 762 p 217 Incipit.jpg|thumb|"Incipit epistula Anthimi viri inlustris comitis et legatarii ad gloriosissimum Theudoricum regem Francorum": Codex [[Monasterium Principale Sancti Galli|Sangallensis]] 762 p. 217]]
'''Anthimus''' ([[Graece]] {{Polytonic|Ἄνθιμος}}) fuit medicus (ut creditur) [[Imperium Romanum Orientale|Byzantinus]], amicus vel parasitus regis [[Italia|Italici]] [[Theodoricus (rex Ostrogothorum)|Theodorici]] Amalis, et auctor libri ''[[De observatione ciborum]]''.
 
== Vita ==
[[Fasciculus:Anthimus Sangallensis 762 p 229 detail Benefits of bacon beer mead.jpg|thumb|Anthimus, ''[[De observatione ciborum]]'' (Codex [[Monasterium Principale Sancti Galli|Sangallensis]] 762 p. 229): "[[Cervesia|Cervisa]] bibendo vel [[medus]] et [[aloxinum]] quam maxime omnibus congruum est""]]
De vita Anthimi perpauca scimus. Anno [[478]], imperatore [[Zeno (imperator)|Zenone]] cum [[Theodoricus Strabo|Theodorico Strabone]] milite [[Ostrogothi|Ostrogotho]] de foederibus colloquente, tres Constantinopolitani (scilicet Marcellinus, Stephanus, Anthimus) Theodorico Amale, Theodorici Strabonis inimico, per litteras secretas amicitiam postulaverunt. His litteris repertis Zeno Anthimum in exsilio perpetuo misit;<ref>[[Malchus]] fr. 15 Blockley.</ref> qui ut aliquibus videtur ad aulam Theodorici Amalis, futuri regis Italiae, fugit. Inde post multos annos ut legatus regni Italiae missus est ad [[Theudericus I|Theudericum I]] qui [[Franci]]s regebat ab anno [[511]] usque ad [[534]].
 
[[Fasciculus:Anthimus Sangallensis 762 p 231 detail Liver recipe.jpg|thumb|Anthimus, ''[[De observatione ciborum]]'' (Codex [[Monasterium Principale Sancti Galli|Sangallensis]] 762 p. 231): "De ficato porcino ..."]]
De legatione nihil scimus; librum autem Anthimus Theuderico dicavit, in forma epistulae redactum, [[Latine]] pessime scriptum, ''[[De observatione ciborum]]'' seu de proprietatibus alimentorum. Auctor pessimae, i. e. vulgaris, latinitatis Medii Aevi habetur. Ita exempli gratia [[Genetivus|genetivum]] verbo ''de'' formavit et verbo ''ille'' articulo, quem vulgo vocant, usus est.