Quantum redactiones paginae "Vicipaedia:Taberna/Tabularium 31" differant

Content deleted Content added
Linea 229:
::: Care Iacobe Amate! Unde scimus Latinitatem mediaevalem/ecclesiasticam Ciceroni risum movere? Multa ecclesiastica Latina elegantissime pacta habemus. Sine monachis christianis diligentissime manuscripta facientibus multa classica - inter quae multa Ciceroniana! - non tradita essent! Num traditio Sanscritae praeferenda, ubi in cursu temporum lingua magis magisque (artificiose) complicata facta est? Ceterum etiam [[Moyses]] lingua Hebraica moderna gauderet. Quoad pronuntiatum: mihi sic dictus pronuntiatus scientificus restitutus horrori maximo est. Praefero naturalem ecclesiasticam versionem Italicae similem. Ex hoc facile intelligitur me non esse hominem scientificum sed idiotam. Commodum democraticum Vicipaediae nostrae maximum: hic etiam idiotas commentationes facere licet. - [[Usor:Giorno2|Giorno2]] ([[Disputatio Usoris:Giorno2|disputatio]]) 16:40, 10 Aprilis 2021 (UTC)
: Etiam addam, ut multa opera classica mathematicae hodiernae Latine scripta sunt (ut [[:s:la:Pagina:Gauss, Carl Friedrich - Werke (1870).djvu/136|haec Gaussiana]] apud Vicifontem), quos libros numeris Romanis transscribere impossibile est (e.g. <math>10x^2 + 5y</math> esset <math>Xx^{II} + Vy</math>); litterae x, i, v, m, c in algebra et physica aliud significant. [[Usor:Demetrius Talpa|Demetrius Talpa]] ([[Disputatio Usoris:Demetrius Talpa|disputatio]]) 17:14, 10 Aprilis 2021 (UTC)
 
:Lingua Latina non tantum a Romanis adhibita est neque solum ab Ecclesia Romana. Aetate enim recentioris Latinitatis homines plerumque litterati Latine opera in lucem ederunt, quae interdum stilum auctorum classicorum imitabantur, tamen non metuerunt ne novitates quoque expressionis linguae reciperent. Hanc quoque viam nos sequimur. Non intelligo cur Latinitas Romanis posterior reprehendenda sit. --[[Usor:Martinus000001|Martinus Vester]] ([[Disputatio Usoris:Martinus000001|disputatio]]) 08:52, 12 Aprilis 2021 (UTC)