Quantum redactiones paginae "Allium sativum" differant

1 725 octeti additi ,  1 month ago
+
(+)
(+)
{{In progressu}}
{{Taxobox
| name = ''Allium sativum''
[[Theophrastus]] primus scriptorum antiquorum de allio:
:Allium deponitur paullo ante vel post solstitium, nucleatim divisum. Differeunt inter se, quod aliud praecox, aliud serotinum: nam et eiumodi species est, quae sexaginta diebus demum perficitur: dein magnitudine, qua id quod Cyprium vocant, quod non coctum edunt sed ad moreta adhibent et cum teriturmirum quam spuma increscat; tertio, quod quaedam non nucleis coagmentantur. Dulcedo autem, odor et crassitudo fere, ut ceterorum, solum cultulque diversum sequuntur. Enascuntur vero e semine quoque, sed lente: primo enum anno capitulum porri magnitudine apparet, altero in nucleos dividitur, tertio perficitur, neque deterius, sed ut quidam dicuntvel melius fit deposito.<ref>[[Theophrastus]], ''[[Historia plantarum (Theophrastus)|Historia plantarum]]'' 7.4.11: versio Latina Friderici Wimmer</ref>
 
[[Columella]] autem:
:[19] Nunc de iis, quae aliquam curam desiderant, singulis loquar, quaeque praeteriero intellegi oportebit nullam postulare operam nisi runcatoris; de qua semel hoc dicendum est, omni tempore consulendum esse, ut herbae exterminentur. [20] Vlpicum, quod quidam alium Punicum vocant, Graeci autem aphroskorodon appellant, longe maioris est incrementi quam alium, idque circa Kalendas Octobres, antequam deponatur, ex uno capite in plura dividetur. Habet enim velut alium plures cohaerentis spicas, eaeque cum sint divisae, liratim seri debent, ut in pulvinis positae minus infestentur hiemis aquis. [21] Est autem lira similis ei porcae, quam in sationibus campestribus rustici faciunt, ut uliginem vitent; sed haec in hortis minor est facienda, et per summam partem eius, id est in dorso inter palmaria spatia, spicae ulpici vel alii (nam id quoque similiter conseritur) disponendae sunt. Sulci lirarum inter se distent semipedali spatio. Deinde cum ternas fibras emiserunt spicae, sariantur. nam quo saepius id factum est, maius semina capiunt incrementum. Deinde ante quam caulem faciant, omnem viridem superficiem intorquere et in terram prosternere conveniet, quo vastiora capita fiant. [22] Regionibus autem pruinosis neutrum horum per autumnum seri debet, nam brumali tempore corrumpuntur; quod fere mense Ianuario mitescit, et idcirco frigidis locis tempus optimum est alium vel ulpicum ponendi circa Idus praedicti mensis. Sed quandoque vel conseremus vel iam matura in tabulatum reponemus, servabimus, ut iis horis, quibus aut obruentur aut eruentur, luna infra terram sit. Nam sic sata et rursus sic fere condita existimantur neque acerrimi saporis exsistere neque mandentium halitus inodorare.<ref>[[Lucius Iunius Moderatus Columella|Columella]], ''[[Rei rusticae libri (Columella)|Rei rusticae libri]]'' [[:s:De Re Rustica/Liber XI|11.3.19-23]]</ref>
 
[[Plinius maior]] de cultura eadem praecepit:
:[xix.111] Alium ad multa ruris praecipue medicamenta prodesse creditur. tenuissimis et quae spernantur universum velatur membranis, mox pluribus coagmentatur nucleis, et his separatim vestitis, asperi saporis; quo plures nuclei fuere, hoc est asperius. taedium huic quoque halitu, ut cepis, nullum tamen coctis. [112] generum differentia in tempore — praecox maturescit LX diebus —, tum in magnitudine. ulpicum quoque in hoc genere Graeci appellavere alium Cyprium, alii ἀντισκοροδον, praecipue Africae celebratum inter pulmentaria ruris, grandius alio. tritum in oleo et aceto mirum quantum increscit spuma. quidam ulpicum et alium in plano seri vetant, castellatimque grumulis inponi distantibus inter se pedes ternos. inter grana digiti IIII interesse debent, simul atque tria folia eruperunt, sariri. grandescunt, quo saepius sariuntur. [113] maturescentium caules depressi in terram obruuntur; ita cavetur, ne in frondem luxurient. in frigidis utilius vere seri quam autumno. cetero ut odore careant, omnia haec iubentur seri, cum luna sub terra sit, colligi, cum in coitu. sine his Menander e Graecis auctor est alium edentibus, si radicem betae in pruna tostam superederint, odorem extingui. [114] sunt qui et alium et ulpicum inter Compitalia ac Saturnalia seri aptissime putent. alium et semine provenit, sed tarde. primo enim anno porri crassitudinem capite efficit, sequenti dividitur, tertio consummatur, pulchriusque tale existimant quidam. in semen exire non debet, sed intorqueri caulis satus gratia, ut caput validius fiat. [115] quod si diutius alium cepamque inveterare libeat, aqua salsa tepida capita unguenda sunt; ita diuturniora fient melioraque usui et in satu sterilia. alii contenti sunt primo super prunas suspendisse abundeque ita profici arbitrantur, ne germinent, quod facere alium cepamque extra terram quoque certum est et cauliculo acto evanescere. aliqui et alium palea servari optime putant. [116] alium est et in arvis sponte nascens — alum vocant —, quod adversus improbitatem alitum depascentium semina coctum, ne renasci possit, abicitur, statimque quae devoravere aves stupentes manu capiuntur et, si paulum commorere, sopitae. est et silvestre, quod ursinum vocant, odore simili, capite praetenui, foliis grandibus.<ref>{{Pnh}} [https://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Pliny_the_Elder/19*.html#111 19.111-116]</ref>
== Bibliographia ==
; Fontes antiquiores
* c. 310 a.C.n. : <span id="Theophrastus"></span>
* c. 50 : [[Lucius Iunius Moderatus Columella|Columella]], ''[[Rei rusticae libri (Columella)|Rei rusticae libri]]'' 11.3.19-23
* c. 80 : <span id="Dioscorides"></span>{{Dioscorides}} 2.152 (ed. [[Max Wellmann]] [Berolini: Weidmann, 1906-1914] [https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k6226074d/f235.item vol. 1 pp. 217-219])
* post 511 : [[Anthimus (legatus)|Anthimus]], ''[[De observatione ciborum]]'' 61