Quantum redactiones paginae "Medus" differant

18 octeti additi ,  1 month ago
m
Summarium vacuum
m
m
[[Celtae|Celtis]] autem et [[Germani antiqui|Germanis]], a terris nativis Indoeuropaeanis per regionibus septentrionalibus migrantes, temetum de melle fermentatum non obliviscebatur. An [[Diodorus Siculus]], verba sibi relata aegre intellegens, Celtas describens "favis elotis effluvio utentes" ad medum allusit?<ref>τὰ κηρία πλύνοντες τῷ τούτων ἀποπλύματι χρῶνται· [[Diodorus Siculus]], ''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliotheca historica]]'' 5.26.2</ref> [[Cambri]]s ergo, qui post decessum [[Imperium Romanum|Romanorum]] [[Britannia]]m contra [[Saxones]] defendebant, ''medd'' (sic nomine Indoeuropaeo agnitus) non synonymi loco, sed inter tres potiones fortes, quibus fere quotidie usi sunt, in carminibus antiquissimis commemoratus est. Qui [[Cataractonium|Cataractonio]] anno circiter 600 pugnaverint "vinum medumque e cyathi aureis potaverunt"; "medum biberunt flavum, dulcem, insidiosum"; "vinoque medoque bracibusque [i.e. cervisia] fruebantur".<ref>''Gwin a med o eur vu eu gwirawt''; ''Med evynt melyn melys maglawr''; ''Gwin a med a mall a amucsant'': ''[[Gododdin]]'' xxi a Williams, v. 241 Jarman; xi Williams, v. 102 Jarman; lxi a Williams, v. 548 Jarman. [[Andreas Dalby|Andrew Dalby]], ''Empire of Pleasures: luxury and indulgence in the Roman Empire'' (Londinii: Routledge, 2000) p. 102</ref> Eadem ratione in glossario [[lingua Britonica|Britonico]] antiquo ''med'' "[[sicera]]" fuisse asseveratus est, i.e. temetum tertium Biblicae versionis vulgatae quod neque vinum neque cervisia sit.<ref>"Sicera i. med": ''Codex Oxoniensis Posterior'' [https://iiif.bodleian.ox.ac.uk/iiif/viewer/15812b3d-2eb5-40be-a806-7d66e629fe39#?c=0&m=0&s=0&cv=93&r=0&xywh=-394%2C-1%2C5586%2C7520 f. 44r] (Joseph Loth, ''Vocabulaire vieux-breton'' [Lutetiae, 1884] [http://bibliotheque.idbe-bzh.org/document.php?id=vocabulaire-vieux-breton-19567&l=fr p. 182]); cf. "Medd" in ''[http://welsh-dictionary.ac.uk/gpc/gpc.html Geiriadur Prifysgol Cymru]''</ref> Similiter carmine epico Theodisco ''[[Carmen Nibelungorum|Nibelungorum]]'', saeculo XIII ineunte prope [[Vindobona]]m composito, res heroicas iam antiquas recitante, singulo convivio ''met und guoten wîn'' ("medum bonumque vinum") oblata esse monstrat.<ref>''[[Carmen Nibelungorum]]'' 252</ref>
 
Vocabulum [[lingua Gothica|Gothicum]] *''midus'' testimoniis non Gothicis sed [[imperium Byzantinum|Byzantinis]] scimus, videlicet per [[Anthimus (legatus)|Anthimum]] medicum exsulem apud aulam [[Theudericus I (rex Austrasiae)|Theuderici]] regis Austrasiae, qui pessima Latinitate sua "Cervisa bibendo et medus vel aloxino quam maxime omnibus congruum est" scripsit ("aloxino" [[vinum absinthites]] esse censetur);<ref name="Anthimus" /> atque per [[Priscus Panites|Priscum]] legatum historicumque. Ille enim aulam [[Attila]]e petens alimenta oppidorum circumiacentium comedit: "Congerebantur vero nobis ex vicis commeatus, pro frumento [[milium]], pro vino medus; sic enim locorum incolae vocant. Servi quoque, qui nos comitabantur, milium accipiebant et potionem ex hordeo, quam "[[Camum (potio)|camum]]" barbari appellant".<ref>ἀντὶ δὲ οἴνου ὁ μέδος ἐπιχωρίως καλούμενος. ἐκομίζοντο δὲ καὶ οἱ ἑπόμενοι ἡμῖν ὑπηρέται κέγχρον καὶ τὸ ἐκ κριθῶν χορηγούμενον πόμα· κάμον οἱ βάρβαροι καλούσιν αύτό. [[Priscus Panites|Priscus]] p. 83 Mullerus, [https://archive.org/stream/historicigraecim01dinduoft#page/300/mode/2up p. 300 Dindorfius]. Versio Latina Mulleri</ref>
 
Tam Hiberni, lingua Celtica, quam Anglosaxones, lingua Germanica loquentes, "aulam medi" (sic nuncupatam) locum regiae potestatis hospitalitatisque laudabant. In ''[[Tecosca Cormaic|Praeceptis Cormaci]]'', saeculo IX [[Hibernice]] compositis, "rex" suadetur "in convivio splendeat, sol in aula medi sit, hospes populi et convenarum sit".<ref>''rop sorche fri gnáis, rop grían tige midchúarto, rop airitid dála & airechta'': Kuno Meyer, ed., ''The Instructions of King Cormac Mac Airt'' (Dublini, 1909) 6.37-39 [https://celt.ucc.ie/published/G503001/ textus] [https://celt.ucc.ie/published/T503001/ versio]; Anna June Pagé, "The Description of the Dond Cúalnge in the LL "Táin Bó Cúalnge" and Indo-European Catalogue Poetry" in ''Proceedings of the Harvard Celtic Colloquium'' vol. 32 (2012) pp. 229-256 ad p. 251 [https://www.jstor.org/stable/23630942 JSTOR]</ref> Ita protagonista carminis Anglosaxonici ''[[Widsith]]'', regum vates, se "in aede medi" cantitavisse ait: