Quantum redactiones paginae "Allium sativum" differant

+
(+)
Allium in regionibus excelsis [[Asia centralis|mediae Asiae]] millennio IV a.C.n. domesticatum esse censetur: ibi in montibus [[Tian Schan]] virent allia silvatica, olim speciei cognatae ''A. longicuspis'' attributa (quae hodie inter synonyma ''A. sativa'' ordinatur). Inde cultura alliorum orienti usque in [[Serica]]m [[Corea]]mque, occidenti et meridiei versus in [[Irania]]m, [[India]]m, [[Levans|Levantem]] extendebatur.
 
== De allii utilitatecultura ==
Saeculo fere IV [[Palladius Rutilius Taurus Aemilianus|Palladius]] agricolis Romanis sic sub mense Novembri cultura allii praescripsit:
:Hoc mense allium bene seritur et ulpicum<ref>"Ulpicum" quidam ''[[Allium ampeloprasum]]'', nonnulli varietatem maiorem ''A. sativi'' denotare censent</ref> terra maxime alba fossa et subacta sine stercore. Sulcos in areis facies et semina in locis altioribus pones quattuor digitis separata neque altius pressa. Sarculabis frequenter, inde plus crescent. Si capitatum facere uolueris, ubi coeperit caulis prodire, proculca: ita sucus reuertetur ad spicas. Fertur, si luna sub terris posita seratur et item sub terris luna latente uellatur, odoris foeditate cariturum. Vel paleis condita allia uel fumo suspensa durabunt.<ref>[[Palladius Rutilius Taurus Aemilianus|Palladius]], ''[[Opus agriculturae]]'' 12.6</ref>
 
== De utilitate ==
Allium cum [[odor]]e tum [[sapor]]e forti quodam praeditum est, qui quidem non omnibus placet, quod, qui comederit, ei etiam ipsi odor addetur acrior. Allio comeso [[sanguis]] celerius faciliusque per corporis venas circumfluere habetur, quamobrem salacitatem virilem auget. Dicitur allium [[vampyrus|vampyros]] repellere.
 
* ante 79 : {{Pnh}} 19.111-116, 20.50-57
* c. 80 : <span id="Dioscorides"></span>{{Dioscorides}} 2.152 (ed. [[Max Wellmann]] [Berolini: Weidmann, 1906-1914] [https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k6226074d/f235.item vol. 1 pp. 217-219])
* saeculo IV? : [[Palladius Rutilius Taurus Aemilianus|Palladius]], ''[[Opus agriculturae]]'' 12.6
* post 511 : [[Anthimus (legatus)|Anthimus]], ''[[De observatione ciborum]]'' 61
* 1753 : {{Linnaeus SP|296}}