Quantum redactiones paginae "Bernardus Lonergan" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
 
[[Fasciculus:Bernard Lonergan SJ.jpg|thumb|Bernardus Lonergan]]
'''Bernardus Iosephus Franciscus Lonergan''' (natus [[Buckinghamia (Quebecum)|Buckinghamiae]], in oppido [[Quebecum|QuebeciQuebecensi]], die [[17 Decembris]] [[1904]]; mortuus in ''Pickering'', urbe [[Ontario]]nis, die [[26 Novembris]] [[1984]]) fuit [[presbyter]] [[Societas Iesu|Societatis Iesu]] sodalis, [[Philosophia|philosophus]] [[Theologia|theologusque]] [[Canada|Canadiensis]]. Bernardus Lonergan etiam quaestiones [[Paedagogia|paedagogicas]] et [[Oeconomia|oeconomicas]] tractavit necnon res [[mathematica]]s ad philosophiam attinentes. Idem Lonergan unus ex maximis philosophis [[Ecclesia Catholica Romana|catholicis]] [[Saeculum 20|saeculi XX]] habetur. Motum quendam philosophico-theologico-culturalem Bernardi Lonergan doctrinae excitaverunt, qui proprie Lonerganianus nuncupatur. Motus Lonerganiani vero fautores cultum ac vitam socialem et [[Ecclesia]]e et mundi funditus a Lonerganianis doctrinis renovari posse opinantur.
Presbyter ordinatus est Bernardus Lonergan [[1936|anno 1936]]; Bernardus Lonergan, postquamdeinde dissertationem doctoralem de ''gratia operante'' apud [[Thomas Aquinas|Thomam Aquinatem]] [[Roma]]e perfecit, atque docere coepit [[Mons Regius|Monte Regio]] [[1940|anno 1940]] apud Collegium Immaculatae Conceptionis (''Collège de l’Immaculée Conception'');. posteaPostea et in Collegio Christi Regis, quod nunc est pars [[Universitas Torontonensis|Universitatis Torontonensis]], inde ab [[1947|anno 1947]] usque ad [[1953]] atque iterum a [[1965]] usque ad [[1975]] necnon Romae, in [[Pontificia Universitas Gregoriana|Pontificia Universitate Gregoriana]], inde ab anno 1953 usque ad [[1964]] institutioni theologicae operam dedit.
 
Celeberrima Bernardi Lonergan opera, qui sermone suo patrio [[Lingua Anglica|Anglico]] plerumque scripsit, sunt ''Insight: A Study of Human Understanding'' ([[Lingua Latina|Latine]]: ''IntellectusIntellectio: commentatio de intellegentia humana''), liber [[1957|anno 1957]] editus, et ''Method in Theology'' (Latine: ''Methodus in theologia''), opus [[1972|anno 1972]] publicatum. Ad usum autem suorum discipulorum apud Universitatem Gregorianam, ubi de [[christologia]] ac de [[Trinitas|Trinitate]] docebat, Latine nonnulla opera Latine Lonergan conscripsit, inter quae sunt ''De Constitutione Christi ontologica et psychologica supplementum confecit Bernardus Lonergan, S.I.'' ([[1956]]) et ''Divinarum personarum conceptionem analogicam evolvit Bernardus Lonergan, S.I.'' (1957), scripta in quibus novitas cogitationum Lonerganianarum temperie scholastica catholica illius aetatis afficitur. Etiam de methodo theologica Romae Lonergan discipulos Romae docuit, prius quam tractatum Anglice scriptumexaratum hac de re publicaretederet: exstat enim opus Bernardi Lonergan Latinum, quod inscribitur ''De methodo theologiae. Notae desumptae ab alumnis'' ([[1962]]).
 
Bernardus Lonergan quodam modo temporibus suis fecit, [[Saeculum 20|saeculo sane XX]], id quod Thomas Aquinas -qui–qui philosophia [[Aristoteles|Aristotelea]] usus est ad [[Religio Christiana|religionem Christianam]] melius intellegendam et novis in adiunctis exprimendam ac [[Kerygma|praedicandam]]- [[Saeculum 13|saeculo XIII]] fecerat: recentiora inventa [[Scientia|scientiarumscientiae]] [[Natura|naturaliumnaturalis]], disciplinaeque [[Historia|historicarumhistoricae]] necnonet [[Hermeneutica|hermeneuticarumhermeneuticae]] ad eundem finem quidem adhibuit, ut Ecclesia eiusqueEcclesiae actuositas novis temporibus magis idonea efficeretur. [[Notio (philosophia)|Notio]] autem "appropriationis sui" (per gradus [[experientia]]e, [[intellegentia|intellectus]], [[Ratio|rationis]], [[Moralitas|moralitatis]], [[Religio|religiositatis]] demum summeque, [[Amor|amorisque]] [[Absolutum (philosophia)|absoluti]]; cum de appropriatione sui a subiecto experiente, intellegente, rationem adhibente, morali, religioso amanteque facta vel facienda agatur) maximi momenti locum in Bernardi Lonergan philosophia atque theologia -necnon–necnon consequenter in eius placitis paedagogicis-paedagogicis– tenet.
 
 
1 772

recensiones