Quantum redactiones paginae "Harrius Carney" differant

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Barney Bigard, Ben Webster, Otto Hardwick, Harry carney, Rex Stewart, Sonny greer, Wallace Jones, Ray Nance (Gottlieb 02401) - cropCarney.jpgpng|thumb|300px|Harrius Carney (anno 1940), quartus a dextra parte.]]
 
'''Harrius Carney''' (''Harry Carney'', [[1910]]-[[1974]]) fuit [[saxophonum|saxophonista]] et [[clarinulum|clarinulista]] [[CFA|Americanus]], qui ab anno [[1927]] ad vitae finem inter symphoniacos [[Duke Ellington]] praecipue saxophono barytono cecinit. Sono robusto saxophoni barytoni singularem canendi notam toti gregi Ellingtoniano impressit. Ellington Harrio Carney usus est monodiario in aliquot melodiis columnaribus, sicut [[Caravan]] et [[Sophisticated Lady]].<ref>Lorre 2011.</ref>
 
== De adulescentia ==
[[Fasciculus:Barney Bigard, Ben Webster, Otto Hardwick, Harry carney, Rex Stewart, Sonny greer, Wallace Jones, Ray Nance (Gottlieb 02401) - crop.jpg|thumb|left|300px|Harrius Carney (anno 1940), quartus a dextra parte.]]
Harrius Howell Carney [[Bostonia]]e in urbe [[Massachusetta|Massachusettensi]] die [[1 Aprilis]] anno [[1910]] natus est.<ref>Feather & Gitler 1999: 111.</ref> Quamquam familia Carney in arte musica vix excellebat, Harrius septuennis puer in [[clavile|clavili]] se exercere coepit. In vicinitate eius habitabat [[Johnny Hodges]], futurus flator saxophoni alti in grege Ellingtoniano. Harrius, etsi religiose se exercuisse diceret, mediocriter tantum in clavili progressus est. Itaque spe excellendi frustratus ad clarinulum transiit tredecim annos natus, proximoque anno ad saxophonum altum.
 
Primum in circulis Bostoniensibus prodibat clarinulo et saxophono alto canens, but anno 1927 septemdecim annos natus gregi Ellingtoniano adnexus est, nam Ellington eloquentia sua matri Harrii persuasit, ut filium nondum adultum tutelae suae committeret. Cum Duke Ellington amicitiam iunxit per totam vitam perdurantem. Harrius primum in grege clarinulo et saxophono alto canebat, sed postquam Ellington primam cum [[Cotton Club]] sponsionem fecerat ac crescente favore populi gregem augere volebat, Harrius Carney praecipue in saxophono barytono haesit.
 
== Notae ==
13 560

recensiones