Quantum redactiones paginae "Foedus Delium" differant
Content deleted Content added
Linea 19:
== Quomodo Athenienses navale imperium sint assecuti ==
Postquam [[Callias (Hipponici Ammonis filius)|Callias]] Athenis dux cum [[Persia|Persis]] anno [[449 a.C.n.]] pacem composuit, Athenienses magis magisque
== De defectionibus et dissolutione ==
Multi iugum Atheniensium aegre ferebant. Anno [[432 a.C.n.]] [[Potidaea|Potidaeam]], quamvis Corinthiorum coloniam sibi sociam, suspectam habuerunt Athenienses atque iussis iniquis obtemperare nolentem obsederunt. Qui eventus unus ex eis putatur fuisse qui ad [[Bellum Peloponnesiacum|bellum Peloponnesiacum]] duxerunt. Bello orto (431 a.C.n.) [[Lesbos|Lesbios]] anno [[428 a.C.n.]] deficientes Athenienses vi subigere coacti sunt. Anno [[424 a.C.n.]] dux Spartanus [[Brasidas]] in Thraciam et [[Chalcidice|Chalcidicen]] missus civitates Graecas [[Imperialismus|imperialismo]] Atheniensi ibi oppressas ad libertatem vocabat. Infra biennium e sociis Stagira, [[Acanthus (Graecia)|Acanthos]], [[Amphipolis]], Torone, [[Mende (Chalcidice)|Mende]], Scione ad Lacedaemonios transfugerunt. Nonnullos e quibus Athenienses [[Pax Niciae|pace Niciae]] reciperarunt, Amphipolitanos numquam qui, repudiato primo conditore, Brasidan ut verum conditorem honoraverunt. Post cladem Atheniensium in Sicilia acceptam ([[413 a.C.n.]]) certatim civitates Ioniae et insularum ad Peloponnesios deficiunt, incitantibus et Persisː ita Chios, [[Erythrae (Ionia)|Erythrae]], [[Clazomenae]], Lesbos, [[Miletus]], Teos ab Athenis deficiunt. Anno [[411 a.C.n.]] Foedus Delium [[Euboea|Euboeam]], [[Thasos|Thasum]], [[Byzantium]], [[Abydus (Hellespontus)|Abydum]] insuper amittit. Annis sequentibus Athenienses nonnullas victorias navales reportarunt quibus aditum ad Pontum Euxinum tuebantur. Mox anno [[405 a.C.n.|405]] apud Aegos Potamos victi pacem petierunt et dux Spartanorum [[Lysander]] omnes civitates Graecas liberas esse iussit, nonnumquam colonos Atticos expellens - ex insulis [[Aegina (insula)|Aegina]] et [[Melos|Melo]] exempli gratia - ut prioribus incolis sua redderet<ref>[[Plutarchus]], ''Lysander'', 16.</ref>.
|