Quantum redactiones paginae "Iesus" differant

4 098 octeti amoti ,  1 year ago
 
Nomen eius plenius illis temporibus ''Iesus Nazarenus'' enuntiatus est, [[Graece]] {{Polytonic|Ἰησοῦς ὁ Ναζαρηνός}}<ref>[[Evangelium secundum Marcum|Evangelium Marci]] 1.24; [[Evangelium secundum Lucam|Evangelium Lucae]] 4.34.</ref> vel {{Polytonic|Ἰησοῦς ὁ Ναζωραῖος}}: [[Nazara|Nazareth]] enim in illa urbe habitabat. Sic enim in [[Evangelium secundum Ioannem|evangelio Iohannis]] de litteris [[INRI]] in [[Vera Crux|Cruce]] inscriptis explicatur: "Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit [[crucis supplicium|super crucem]]; erat autem scriptum: 'Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum' . . . et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece."<ref group="t">{{Polytonic|ἔγραψε δὲ καὶ τίτλον ὁ Πιλᾶτος καὶ ἔθηκεν ἐπὶ τοῦ σταυροῦ· ἦν δὲ γεγραμμένον· Ἰησοῦς ὁ Ναζωραῖος ὁ βασιλεὺς τῶν Ἰουδαίων . . . καὶ ἦν γεγραμμένον Ἑβραϊστί, Ἑλληνιστί, Ρωμαϊστί.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Ioannem|Evangelium Iohannis]] 19.19-20</ref> At plenissime "Iesus a Nazareth Galilaeae" appellatus est ob regionem [[Galilaea]]m ubi Nazareth iacet: ita evangelium Matthaei refert: "Populi autem dicebant, 'Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae.'"<ref group="t">{{Polytonic|οἱ δὲ ὄχλοι ἔλεγον, Οὗτός ἐστιν ὁ προφήτης Ἰησοῦς ὁ ἀπὸ Ναζαρὲθ τῆς Γαλιλαίας.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 21.11.</ref>
 
Eius titulus usitatissimus inter [[religio Christiana|Christianos]] (quorum nuncupatio ex hoc ipso titulo trahitur) est ''Christus'' (Graece {{polytonic|ὁ χριστός}}) 'unctus' significans. [[Rex|Reges]] enim et [[propheta]]e Iudaeorum olim uncti erant et Hebraice משיח ''mašíaḥ'' 'unctus' nuncupati. In [[historia]] igitur nativitatis in evangelio Matthaei, [[magi (Biblia)|magis]] de rege Iudaeorum nuper nato postulantibus, [[Herodes]] rex "sciscitabatur . . . ubi Christus nasceretur."<ref group="t">{{Polytonic|ἐπυνθάνετο . . . ποῦ ὁ χριστὸς γεννᾶται.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 2.4.</ref> [[Petrus]] in eodem evangelio proclamavisse dicitur "tu es Christus", ut qui diceret "Messias es" vel "Unctus es".<ref group="t">{{Polytonic|ἀποκριθεὶς δὲ Σίμων Πέτρος εἶπεν, Σὺ εἶ ὁ χριστὸς ὁ υἱὸς τοῦ θεοῦ τοῦ ζῶντος.}}</ref><ref>Plenius: "Tu es Christus, filius Dei vivi." [[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 16.16.</ref> Mox reperitur titulus cum nomine proprio coniunctus, sed in evangeliis rarissime: ter apud Matthaeum, "Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus,"<ref group="t">{{Polytonic|Ἰωσὴφ τὸν ἄνδρα Μαρίας, ἐξ ἧς ἐγεννήθη Ἰησοῦς ὁ λεγόμενος χριστός.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 1.16 (in genealogia Iesú), cf. 27.17 et 22 (verba [[Pontius Pilatus|Pilati]])</ref> bis apud Iohannem, "ut cognoscant te, solum verum Deum, et quem misisti, Iesum Christum,"<ref group="t">{{Polytonic|ἵνα γινώσκωσιν σὲ τὸν μόνον ἀληθινὸν Θεὸν καὶ ὃν ἀπέστειλας Ἰησοῦν χριστόν.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Ioannem|Evangelium Iohannis]] 17.3; confer 1.17.</ref> crebriter in epistulis [[Paulus|Pauli]]. Hic autem titulus rapidissime ab aliis sicut nomen interpretatus est si verba [[Suetonius|Suetonii]] recte intelleguntur, qui de [[Claudius (imperator)|Claudio]] refert: "Iudaeos impulsore Chresto assidue tumultuantis Roma expulit."<ref>[[Suetonius]], ''[[De vita Caesarum]]'' "Divus Claudius" 25.</ref>
 
Bis in evangelio Iohannis verbum illud [[lingua Hebraica|Hebraicum]] [[littera|litteris]] [[lingua Graeca|Graecis]] (et mox [[lingua Latina|Latinis]]) scribitur, {{Polytonic|ὁ Μεσσίας}} 'Messias'. Ita [[Petrus|Petro]] nuntiatur: "Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus."<ref group="t">{{Polytonic|Εὑρήκαμεν τὸν μεσσίαν· ὅ ἐστιν μεθερμηνευόμενον χριστός.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Ioannem|Evangelium Iohannis]] 1.41, cf. 4.25.</ref>
 
Aliis nuncupationibus ''Dominus'' additur, quod (secundum [[Actus Apostolorum]]) "et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis,"<ref group="t">{{Polytonic|καὶ κύριον καὶ χριστὸν αὐτὸν ὁ Θεὸς ἐποίησε, τοῦτον τὸν Ἰησοῦν ὃν ὑμεῖς ἐσταυρώσατε.}}</ref><ref>[[Actus Apostolorum]] 2.36.</ref> atque quod discipuli iam Domine communiter magistrum suum appellabant, qui secundum [[Evangelium secundum Matthaeum|evangelium Matthaei]] respondit: "Non omnis, qui dicit mihi: 'Domine, Domine,' intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. Multi dicent mihi in illa die: 'Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus?'"<ref group="t">{{Polytonic|Οὐ πᾶς ὁ λέγων μοι, Κύριε κύριε, εἰσελεύσεται εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν, ἀλλ’ ὁ ποιῶν τὸ θέλημα τοῦ πατρός μου τοῦ ἐν τοῖς οὐρανοῖς. πολλοὶ ἐροῦσίν μοι ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ, Κύριε κύριε, οὐ τῷ σῷ ὀνόματι ἐπροφητεύσαμεν;}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 7.21-22.</ref>
 
== De fontibus ==
Usor anonymus