Quantum redactiones paginae "Iesus" differant

73 octeti amoti ,  9 months ago
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
{{Capsa hominis Vicidata}}
 
'''Iesus Nazarenus''' ([[Lingua Graeca|Graece]] {{polytonic|Ἰησοῦς}} ; [[Lingua Hebraica|Hebraice]] יהשוה vel ישוע), titulo addito '''Iesus Christus''' appellatus (natus circa [[5 a.C.n.]]; mortuus circa [[30]] p.C.n.),<ref name="Sanders">Sanders 1993:249.</ref> est principalis [[Religio Christiana|Christianitatis]] figura. Plurimi<ref>"Plurimi", quod Christianitas fide unita non est; e.g. non omnes ecclesiae sive denominationes [[Trinitas|Trinitatem]] confitentur aut [[Concilium Nicaenum Primum]] agnoscunt.</ref> Christiani eum [[Messias|Messiam]] in [[Vetus Testamentum|Vetere Testamento]] praedictum habent et [[Filius Dei|Filium Dei]],<ref>Secundum notionem [[Trinitas|Trinitatis]] Iesus est [[Deus]] ut persona Filii.</ref> qui [[salvatio]]nem et [[reconciliatio (theologia)|reconciliationem]] [[Deus|Dei]] et [[homo sapiens|hominum]] praebuit, quod pro [[peccatum|peccatis]] humanis [[sacrificium|sacrificatus]] est atque [[Resurrectio|a mortuis resurrexit]].<ref>Wayne Grudem, ''Systematic Theology: An Introduction to Biblical Doctrine'' (Grand Rapids: Zondervan, 1994), p. 568-603. ISBN 0-310-28670-0.</ref><ref>J. E. Lesslie Newbigin, [[theologia|theologus]] et [[episcopus]], docet: "The whole of Christian teaching would fall to the ground if it were the case that the life, death, and resurrection of Jesus were not events in real history but stories told to illustrate truths which are valid apart from these happenings," in: ''The Gospel In a Pluralist Society'' (Londinii: SPCK, 1989), 66.</ref> Forma compendiaria nominis Iesu Christi in usu [[liturgia|liturgico]] [[Ecclesia Catholica|Catholico]] est D.N.I.C. ('Dominus Noster Iesus Christus').
 
Iesu [[vita]]e fontes maximi momenti sunt [[quattuor]]: [[Canon (Biblia)|canonica]] [[Biblia|Bibliorum]] Christianorum [[evangelium|evangelia]], ex quibus homines docti partim variis finibus vitam Iesu describere studebant. Praeter ea, quae in Novo Testamento relata sunt, cum litteris non Christianis comparata sunt, ut [[annales|chronologia]] Iesu vitae verisimilis reperiretur.
Usor anonymus