Quantum redactiones paginae "Ordo verborum linguae Latinae" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 25:
Alia quae vim habent ad ordinem sunt natura semantica (eg. adiectiva quantitativa rite nomen praecedit, materialia saepe sequuntur). Apud quosdam auctores Latinos respectus rerum ut euphoniae, assonantiae et rythmi etiam maioris sunt momenti.
 
Maior quaedam provincia dissensionis est quanti momenti syntaxis sit ordini verborum. UtSententia putatenim Devine et Stephens (2006), lingua Latina neutralem habet ordinem verborum, ut explicant in reliquis: <ref>Devine & Stephens, p. 79</ref>
 
* Subiectum - Obiectum directum - Obiectum indirectum/Argumentum obliquum - Adiunctum - Scopus vel Fons - Verbum
 
Obiectum non-referentiale est quod artissime cum verbo consociatur, phrasinque constituit, ut ''impetum'' in phrasi ''impetum faciendi'' (''impetum facere'').
 
Secundum theoremata grammaticae generativae, Devine et Stephens sumunt has discrepantias a fundamentali ordine insignato adesse ut accentus sive emphasis ponatur diversis elementis. Adhibent terminum "scramling" si constituentes ordinem formant a fundamentali ordine discrepantem, ponuntque confusionem usu venire si quoddam elementum sinistrorsum movetur a sententiae initio. Hunc motum "raising" appellamus.
Linea 35:
Olga Spevak (2010) alioquin, secundum fundamenta grammaticae functionalis, hanc viam appropinquandi reicit. Ipsa fert tot a neutrali, ut dicitur, verborum ordine discrepantias non solum inter auctores, verum etiam inter opera eiusdem auctoris adesse, ut fieri nequeat ut fundamentalis sive neutralis ordo verborum detegatur. Theoria igitur, quae in ordine insignato fundamentali perseverat, "studiosis Latinitatis non reddet faciliorem verborum ordinis comprehensionem". Affirmat secundum principia grammaticae functionalis, ut explicat glottologus Simon Dik, verba collocari in sententia secundum quandam formulam, non quodam motu.
 
Praeterea non omnes ex expertisperitis sunt ad factores syntacticos reiciendos parati. J.G.F. Powell, in eius recensione libri Spevak, annotat nemini hucusque contigisse, ut aspectus diversarum viarum appropinquandi seu parengiseon unificarentur ad problema Latini ordinis verborum solvendum. Ut putat, theoremati, quae rationes variarum scholarum de ordine verborum coniungit, continget ut solutionem satis idoneam inveniamus.
 
== Notae ==