Quantum redactiones paginae "Ad confirmandam fidem inclinatio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
Inclinatio confirmationis notio lata est, ad quam varia e pertinent res, sicut cognitio iniqua, usus iniquus cognitionis, recordatio iniqua et memoria selectrix.
 
[[Anni 1960|Annis 1960]] multa experimenta psychologica facta sunt, quae homines indicabant ad '''cognitionem iniquam''' pronos esse, atque ab una tantum parte velle suas hypotheses aliasque opiniones confirmare adferendo testimonia, quae cum praesenti hypothesi congruant.<ref>Nickerson: 177-178; Kunda 1999: 112-115.</ref>. Homines testimonia probantes tali quaerunt sciscitatione, qua opinionem suam confirmare possint, nec totius testimonii auctoritatem scrutari curant. Quaerunt, si recte sentiant, quos possint exspectare effectus, nec, quid, si errent, fieri possit, sciscitantur.<ref>Baron 2000: 162-164.</ref> Homines, cum opiniones probare volunt, unam tantum eligendi viam sequi malunt ceteris neglectis optionibus. Fieri enim potest, ut medicus iam inter initia certam dixerit morbi causam et deinde nihil nisi id agat, ut indicia huius cognitionis indaget. Ad summam, constat inclinationem confirmationis parere errores [[systema]]ticos praesertim in investigatione scientifica, quae [[inductio (philosophia)|ratione inductiva]] continetur.
 
== Notae ==