Quantum redactiones paginae "Ara Pacis Augustae" differant

Content deleted Content added
Tag: 2017 source edit
No edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 18:
 
==Descriptio==
Constructio altari similis habet circumcirca margines. Ara ipsa et parietes [[marmor]]ei, quibus circumdata est, anno [[1938]] fragmentis effossis compositi iterum collocati sunt, non in situ primo, sed iuxta [[mausoleum]] Augusti eiusque familiae. Introitus arae cum in loco originali ad occidentem versus spectaret, ab anno 1938 contra ad meridiem versus est. Quattuor latera extera caelaminibus summo artificio factis exornata sunt. In dextro latere processio inaugurationis [[familia]]e principis et [[sacerdos|sacerdotum]], in sinistro agmen populi et hostiarum ostenduntur. In parietibus anteriore et posteriore scaenae [[mythologia Romana|mythologicae]] valde laesae visuntur. Parietum lateralium partes interiores sertis ornatae sunt quae inter pulcherrima temporis Augustei numerantur.
 
== Fontes ==