Quantum redactiones paginae "Ad confirmandam fidem inclinatio" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Inclinatio confirmationis'''<ref>Haec appellatio a Vicipaediano e lingua Anglica (''confirmation bias'') in sermonem Latinum conversa est</ref> inclinatio cogni...'
(eadem)

Emendatio ex 10:58, 27 Martii 2021

Inclinatio confirmationis[1] animi propensio est illius, qui potissimum talem accipere vult notitiam nuntiationemve, quae eius praeiudiciis aut hypothesibus congruat eaque confirmet. Qui igitur hanc propensionem patitur, cum pronis testimoniis ac memoria selectrice uti soleat,[2] in errorem incidere et rerum intellectum corrumpere possit. Inclinatio confirmationis est, cum de opinionibus inveteratis aut rebus valde ad animi motus pertinentibus agitur. Omnino depelli non potest, attamen administrari potest artem cogitandi exercendo.


Notae

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua Anglica (confirmation bias) in sermonem Latinum conversa est
  2. Risen & Gilovich 2007.

Bibliographia

  • Nickerson, Raymond S. (1998) Confirmation bias: A ubiquitous phenomenon in many guises. Review of General Psychology 2 (2): 175–220.
  • Risen, Jane & Gilovich, Thomas (2007) Informal logical fallacies, apud Sternberg, Robert J. & al., Critical thinking in psychology, 110–130. Cambridge University Press.