Quantum redactiones paginae "Magdalena de Scudéry" differant

Content deleted Content added
de notionibus
Tag: 2017 source edit
 
Linea 5:
De Scudéry fuit sodalis egregia Domus Rambouillet et [[mythistoria]]s magni aestimatas scripsit, in quibus sub personis et rebus gestis antiquis mores et homines contemporaneos descripsit. Genus autem scribendi nimis exquisitum et inflatum apud nostros hodie nauseam effecerint. Critica [[nicolaus Boileau|Nicolai Boileau]] gloriam eius demolivit ex anno 1665. Inter fabulas Milesias maxime notas istius [[sappho|Sapphus]], ut admiratores eum nominarunt, est »Artamène, ou le grand Cyrus« (1649–53) cui anno 1657 clavis addita est. Sic hominum contemporaneorum larvae facile auferantur: Cyrus est [[Ludovicus II (Bourbon-Condé)]], Mandana est soror Ludovici, Arthenica est [[Catherina de Rambouillet]], Aristaeus est [[Ioannes Chapelain]] et ita porro). Clavis similis etiam exsistit opus »Clélie« (1656–60) intellectum. Praeter alias mythistorias (»Ibrahim«, »Almahide« etc.) exaravit in seriebus pluribus »Conversations« et »Entretiens«, »Fables«, »Poésies légères« et »Lettres«.
 
Educatione finita [[Lutetia]]m petivit ubi homines mulieresque illustrissimos circa se collegit. Auditores lectoresque laetificabant mythistoriae longissimae de Calprenède et Homberville. Labor indefessus ei pro divitiis absentibus fuerunt, quibus auditorium magis opulentum gaudebant. Scriptrix heroes [[antiquitas classica|antiquitatis]] saepe suaviores et amabiliores reddidisse videnturvidetur. Itaque [[Horatius Cocles]] sive [[Mucius Scaevola]] amore capti praesentantur velut mulierum servi.
 
Plausum saepe nacta est ob secreta aulica in invidiis, ambitu et consuetudinibus, quae [[curiositas|curiositatem]] legentium inflammabant. Genus scribendi partim valde artificiosum esse constat [[imaginatio]]ne iuvante. Fama auctricis in tota Europa sparsa est. Christina [[Suecia]]e regina ei amica facta est et commercium epistulare cum ea habebat. Academia [[patavium|Pataviensis]]<ref>Eius nomen tunc fuit ''Accademia dei Ricovrati'' cum hodie vocetur ''Accademia galileiana di scienze, lettere ed arti''.</ref> eam sociam fecit. Cum [[Academia Francica]] anno 1671 prima vice certamen indixit in rhetorica arte (praemium donatum est ab [[Ioannes Ludovicus Guez de Balzac|Ioanne Ludovico Guez de Balzac]], Magdalena de Scudéry propter »Discours de la gloire« palmam tulit. Magdalena, cum formae egregiae non esset, colloquentes cito ingenio, sapientia, animaanimae nobilitate, modestia fascinari potuit. Aetate annorum XCII carmen pro [[ludovicus XIV|Ludovico XIV]] scripsit. Nonnullis videtur esse opus eius optimum »Entretiens de morale«.
 
Frater eius [[Georgius de Scudéry]] minus tragoediis quam criticis acerrimis contra opus »Cid« ([[petrus Corneille|Petri Corneille]]) notus factus est. Eius arrogantia et poeseos insipientia (e.g. carminis »Alaric«) in satiris Nicolai Boileau iuste revelabantur. Plures fabulae Romanenses sororis sub eius nomine vulgatae sunt.