Quantum redactiones paginae "Thucydides" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Thucydides''' ([[Graece]] Θουκυδίδης), Olori filius, natus circa 460 a.C.n. - mortuus post 400 a.C.n., e [[Demos|demo]] Halimonte, tribu Leontide, fuit [[rerum scriptor]] ac [[magistratus]] [[Athenae|Atheniensis]] [[saeculum 5 a.C.n.|saeculi quinti a.C.n.]], [[auctor]] ''[[De bello Peloponnesiaco]],'' [[liber|libri]] [[historia|historici]]. Methodum criticam historiae primus adhibuit atque disciplinam suam scientiam quandam fieri voluit quae futuros homines doceret.
== Quae de vita eius acceperimus ==
De eius [[vita]] scimus perpauca, quae ipse in opere suo rettulit: primo enim libro Atheniensem se adfirmat esse, dein [[pestis|peste]] quae Athenienses [[bellum]] gerentes adfligebat laboravisse<ref>''[[Historiae (Thucydides)|Historiae]]'' II.48.3 ab anno [[430 a.C.n.]]</ref> et creatum esse magistratum militarem ([[Strategus|strategum]]) annis [[424 a.C.n.|424]] et [[423 a.C.n.|423]]. Hominem divitem fuisse constat ut qui metalla aurea in [[Thracia]] exercebat<ref>''[[Historiae (Thucydides)|Historiae]]'' IV.105</ref>. Ad insulam [[Thasos|Thasum]] hieme [[424 a.C.n.|424]]/3 a.C.n. versabatur cum nuntius ab [[Amphipolis|Amphipolitanis]] promptum succursum petitum missus eum adiitː etenim dux [[Lacedaemon|Lacedaemonius]] [[Brasidas]] a proditoribus accersitus flumen [[Strymon|Strymonem]] iam transierat atque sub ipsis moenibus moderatis propositis - ad Graeciam liberandam enim se venisse adfirmare solebat- incolas ad deditionem provocabat. Frustra properavit quantum potuit navibus quas habebat Thucydidesː cum adpulit Amphipolitani oppidum Peloponnesiis iam tradiderant<ref>''[[Historiae (Thucydides)|Historiae]]'' IV.104-7</ref>. Ob hanc rem male gestam exsilio multatus<ref>''[[Historiae (Thucydides)|Historiae]]'' V.26.5</ref> est unde magis otium ei fuit historiae suae praeparandae et eventorum spectandorum quamquam iam ab initio belli hoc consilium cepisse dicebat<ref>''[[Historiae (Thucydides)|Historiae]]'' I.1</ref>. Quin etiam ita rebus Peloponnesiacis non minus quam Atheniensibus exsul adesse potuit et utrarumque partium consilia nosse. Anno [[404 a.C.n.]] Athenas redire potuit post viginti annos<ref>V.26</ref>. Obscurus est annus mortis, sed ante quam operam suam perficeret obiisse videtur: nam ea subito interrumpitur post librum octavum, qui et ipse non perpolitus esse videtur et in quo eventa usque ad annum [[411 a.C.n.|411]] tantum narrat, quamvis bellum anno [[404 a.C.n.|404]] vero confectum sit<ref>''[[Historiae (Thucydides)|Historiae]]'' V.26</ref>. Praterea eventum belli compertum habuisse Thucydidem tum cum scribebat e multis ''Historiarum'' locis liquet. Partem ultimam operis Thucydidis adfirmant nonnulli historici confluxisse in ''[[Hellenica (Xenophon)|Hellenica]]'' [[Xenophon]]tis, qui postea eam emendatam ediderit. Anno [[404 a.C.n.]] Athenas redire potuit post viginti annos<ref>V.26</ref>.
 
Nam vita quae sub nomine Marcellini cuiusdam nobis traditur et veteribus editionibus praeponi solebat fide parum digna videtur<ref>[[Iacoba de Romilly]], praefatio ad editionem. [[Collection des Universités de France]], 1953 p.VII.</ref>.