Quantum redactiones paginae "Polybius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 3:
 
== Vita ==
[[Fasciculus:Polybius ed. Casaubon 1609 title.jpg|thumb|''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' Polybii: titulus editionis bilinguis [[Isaacus Casaubonus|Casaubonianae]] (Coloniae Agrippinae, 1609)]]
[[Megalopolis|Megalopoli]] in [[Arcadia]] nobili diviteque familia natus et verisimiliter ab optimis magistris educatus, Polybius prima aetate [[Philopoemen]]em comitabatur, apud quem et scientiam militarem et rerum publicarum administrandarum sollertiam percepit. Pater eius, [[Lycortas]], [[Foedus Achaicum|Foederis Achaici]] strategus fuerat et tempore belli inter Romanos et Macedonum regem [[Perses (Macedonum rex)|Perseum]] circa 169 a.C.n. Polybius [[Hipparchus (discretiva)|hipparchiam]] adeptus est<ref>''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' XXVIII,6.</ref> : unde verisimile et ipsum paulo post strategiam gesturum fuisse. In illis angustiis rerum libertatem patriae suae ceteris postpositis tueri volebat. At quia pater Lycortas in conciliis suaserat ut neutris partibus in illo bello faverent<ref>''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' XXVIII,6.</ref>, ab inimicis, qui aliter de rebus publicis censuerant, apud victores Romanos incusatus est<ref>''Hist.'' XXVIII,3.</ref> ; qui filium Polybium inter obsides tradi iusserunt atque eum Romam duxerunt ubi septemdecim annos remansit. Romae autem propter mores elegantes in [[gens Aemilia|gentem Aemiliam]], familiam nobilissimam, receptus est, praecipue [[Lucius Aemilius Paullus Macedonicus|Aemilii Pauli]] gratia, qui [[Tertium Bellum Macedonicum|Bello Tertio Macedonico]] apud [[Pydna]]m victoriam rettulerat. Aemilius Paulus ei liberos suos, [[Quintus Fabius Maximus Aemilianus|Fabium Maximum]] et [[Scipio Aemilianus Africanus|Scipionem Iuniorem]], praecipiendos commendavit<ref>''Hist.'' XXXI,23sqq. [[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Lybica'' 630.</ref>. Cum obsides Achaei anno [[150 a.C.n.]] liberati essent<ref>[[Plutarchus]], ''Cato Maior'' IX.</ref>, Polybio domum redire licuit. Iam proximo anno tamen cum amico et quondam discipulo Scipione ad [[Africa]]m contendit<ref>''Hist.'' XXXVI,11.</ref>, obsidioni [[Carthago|Carthaginiensium]] ([[146 a.C.n.]]) ut interesset.