Quantum redactiones paginae "Aegina (insula)" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Nomen a nympha Aegina duxisse dicebatur quam Zeus praegnantem in insula deserta occultavit ubi [[Aeacus|Aeacum]] peperit cuius precibus motus pater deum hominumque populum ex ipsa terra ei genuisse narrabatur. Et Aeacus et eius proles, Aeacidae dicti, cultu [[Heros|heroico]] in insula honorabantur<ref>[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Urania]]'' 64</ref>.
 
Sexto saeculo exeunte et quinto saeculo a.C.n. ineunte maxime floruit civitas Aegina tum cum numero navium ipsas Athenas superabat<ref>''[[Historiae (Herodotus)|Erato]]'' 89</ref>, unde diuturnum certamen et rivalitas inter eas orta est<ref>[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Terpsichore]]'' 80-89; ''[[Historiae (Herodotus)|Erato]]'' 49-50 et 85-92.</ref>. Secundum [[Herodotus|Herodotum]]<ref>''[[Historiae (Herodotus)|Urania]]'' 91-93.</ref> [[pugna Salaminia]] ([[480 a.C.n.]]) fortissime omnium Graecorum pugnaverunt Aeginetae, secundo loco tantum Athenienses. Anno [[457 a.C.n.]] Athenienses victores insulam subegerunt et anno 431 incolas accusatos quod bellum movissent<ref>[[Thucydides]] I.67ː querebantur enim occulte apud Peloponnesios quod autonomiam spreto foefere amisissent. Cf [[Plutarchus]], ''[[Vita Periclis (Plutarchus)|Pericles]]'' 5.8 et 34.2.</ref> expulerunt qui in [[Peloponnesus|Peloponnesum]] fugerunt apud Lacedaemonios<ref>[[Thucydides]] II.27 et IV.56-57.</ref>. Victis Athenis anno 404 a.C.n. Aegineti patriam et libertatem quidem recuperarunt, ad pristinam potentiam et prosperitatem numquam pervenerunt.
 
== Incolae notabiles ==