Quantum redactiones paginae "Atella (urbs antiqua)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 7:
 
== De situ ==
Ruinae murorum Atellae etiam nunc conspici possunt in regione, quae oppidis quattuor circumdatur: [[Subcivius|Subcivio]] in septentrionali parte, [[Horta (Campania)|Horta]] in orientali, Villa Sancti Elpidii in occidentali, [[Fracta Pictula]] in austro-orientali plaga.<ref>Libertini 1999: 58. Vide etiam imagines 20, 29A, 20B in pp. 60–-60, 61, 62.</ref> In hac regione reperta sunt sepulcra, ruinae [[balneum|balnei] magni, multaque fictilia (''terracotta'').<ref>Johannowsky 1976.</ref>
 
== De rebus gestis ==
Linea 13:
 
Quo facto Atella cito revixisse videtur. [[Cicero]] eam adfirmat urbem sibi coniunctissimam esse.<ref>Cic. ''[[Epistulae ad familiares|Fam.]]'' 13.7</ref> [[Augustus (imperator)|Augusto]] imperante tamen municipium parvum erat.<ref>[[Gaius Plinius Secundus|Plin.]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 3.5.</ref> [[Saeculum 10|Saeculo decimo]] decrescere coepit, et anno [[1030]] Atellani in [[Aversa]]m, urbem a [[Rainulphus Drengot|Rainulpho Drengot]] nuper conditam, transpositi sunt.
 
== Fabulae Atellanae ==
Nomen urbis manet in iocosis et ridiculis fabulis quae Atellanae appellantur. Quas fabellas praesertim iuventus Romana suas fecit [[anni 310 a.C.n.|annis 310 a.C.n.]].<ref>Bausilio 2018: 119.</ref> Oscorum dialectus in Atellanis servabatur, et actores Osco more personati prodibant. Personae firmae in Atellanis erant Bucco, Dossennus, Maccus, Pappus.
 
== Ecclesia Catholica Romana ==
Line 21 ⟶ 24:
 
== Bibliographia ==
* Bausilio, Giovanni (2018) ''Origini.'' Edizione Maggio.
* Bencivenga-Trillmich, Clara (1984) Risultati delle più recenti indagini archeologiche nell'area dell'antica Atella. ''Rendiconti della Accademia di Archeologia, Lettere e Belle Arti'' 59: 3–25.
* Johannowsky, W. (1976) [http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus%3Atext%3A1999.04.0006%3Aentry%3Datella Atella], ''The Princeton encyclopedia of classical sites,'' ediderunt Richard Stillwell; William L. MacDonald; Marian Holland McAlister. Princeton University Press.