Quantum redactiones paginae "Corcyra" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
'''Corcyra''' ([[Graece]] ''Κέρκυρα'') est insula [[Graecia]]e. Caput insulae est [[Corcyra (urbs)|urbs eiusdem nominis]]. [[Corinthus|Corinthiorum]] colonia erat quae tamen inimicitias asperas erga [[Metropolis|metropolim]] plerumque fovebat<ref>[[Thucydides]] libro primo ''[[De bello Peloponnesiaco|de Bello Peloponnesiaco]]'' 24-55. [[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Thalia]]'' 48-53</ref>.
== Historica ==
Quinto saeculo classe maxime pollebant et Corinthios navali proelio [[435 a.C.n.|435]] et [[433 a.C.n.]] vicerunt. Lis enim de colonia [[Dyrrhachium|Epidamno]] orta erat quam simul olim deduxerant. Tum periculi ob magnitudinem Atheniensium societatem inierunt ita ut exorto [[Bellum Peloponnesiacum|Bello Peloponnesiaco]] classem suam Atheniensi adiunxerunt<ref>[[Thucydides]] II.25. [[Plutarchus]], ''[[Vita Periclis (Plutarchus)|Pericles]]'' 29.1-5</ref>. Mox tamen optimates a Corinthiis incitati [[Bellum civile|bellum civile]] moverunt et popularium ducem eundemque Atheniensium proxenum Pithian interfecerunt ([[427 a.C.n.]]). Et Lacedaemonii et Athenienses classem auxilio fautoribus suis misere. Athenienses tum superiores fuereː optimatium igitur Corcyraeorum magna caedes fuit et tum magnae partis<ref>[[Thucydides]] III.69-85</ref> et anno [[425 a.C.n.]] reliquorum qui e montibus rura vastabant<ref>[[Thucydides]] IV.46-48</ref>.
 
== Notae ==