Quantum redactiones paginae "Atella (urbs antiqua)" differant

Summarium vacuum
m (~)
 
== De rebus gestis ==
Regio Atellae iam [[aetas ferrea|aetate ferrea]] habitata est, sed mentio Atellae nominis non ante secundum bellum Punicum facta est. Attamen moris est ita putare, inter Atellam et [[Capua]]m fati quandam communionem fuisse: itaque, anno [[343 a.C.n.]], Capuà a Romanis auxilium petente contra [[Samnium|Samnites]], Atellam quoque Capuae petenti se iunxisse.<ref>Smith 1854.</ref> Paucis annis Atella in dicionem populi Romani venit vel redacta est, salvo iure nummos cudendi, et Atellanis [[civitas sine suffragio]] data est. Bello Punico secundo post [[Cannensis pugna|Cannensem cladem]] (anno [[216 a.C.n.]]) Atella cum aliis [[Campania]]e urbibus ad [[Hannibal]]em defecit.<ref>[[Livius|Liv.]] 22.61.</ref> Quae defectio detrimentum urbi adtulit, nam anno [[211 a.C.n.]] Capua expugnata etiam Atella a Romanis graviter punita est: supplicio adfecti ilico seditionis concitatores, plurimi incolae sub corona venditi aut coacti, ut in extremis terris considerent. Proximo anno ([[210 a.C.n.]]) [[Nuceria Alfaterna|Nucerini]], quorum urbem Hannibal deleverat, in Atella repositi sunt.<ref>Liv. 27.3.</ref>
 
Quo facto Atella cito revixisse videtur. [[Cicero]] eam adfirmat urbem sibi coniunctissimam esse.<ref>Cic. ''[[Epistulae ad familiares|Fam.]]'' 13.7</ref> [[Augustus (imperator)|Augusto]] imperante tamen municipium parvum erat.<ref>[[Gaius Plinius Secundus|Plin.]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 3.5.</ref> [[Saeculum 10|Saeculo decimo]] decrescere coepit, et anno [[1030]] Atellani in [[Aversa]]m, urbem a [[Rainulphus Drengot|Rainulpho Drengot]] nuper conditam, transpositi sunt.
 
== Ecclesia Catholica Romana ==
* Libertini, Giacinto (1999) ''Persistenza di luoghi e toponimi nelle terre delle antiche città di Atella e Acerrae''. Istituto di Studi atellani.
* Muro, Vincenzo de (1985) ''Atella, antica città della Campania.'' Adriano Gallina.
* Smith, William (1854) [http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus%3Atext%3A1999.04.0064%3Aalphabetic+letter%3DA%3Aentry+group%3D20%3Aentry%3Datella-geo Atella], ''Dictionary of Greek and Roman Geography.'' Walton & Maberly.
 
 
[[Categoria:Atella|!]]
13 559

recensiones