Quantum redactiones paginae "Francia" differant

Content deleted Content added
Linea 110:
{{Vide-etiam|Reunio}}
{{Vide-etiam|Index fluminum Franciae}}
Francia hexagonalis (qui autem de [[geographia|geographiā]] [[Corsica]]e, [[Martinica]]e, [[Guadalupia]]e, [[Guiana Francica|Guianae Francicae]], [[Reunio]]nis, regionumque aliarum longinquarum legere velit sub illis lemmatibus quaerat), chiliometra quadrata fere 547 030 magna, est terra plerumque humilis in zona orbis terrarum temperata sita. E planitie latissimā constituitur quae a [[Baiona|Baionā]] sub [[Pyrenaeus Atlanticus|Pyrenaeis Atlanticis]] et praeter fines Hispanicos usque ad [[Argentoratum]], a [[Rhenus Inferior|Rheno inferiori]] irrigatum [[Germania]]mque observans, patet. Haec planities iugis magnis obliquis interrumpitur. Regio geologica ex amplis alveis sedimentariis ([[Alveus Parisiensis|Parisiensibus]], [[Alveus Aquitaniensis|Aquitaniensibus]]) atque veteribus [[mons|montibus]] valde erosis ([[massa Armoricana|massā Armoricanā]], [[Vosegus|Vosego]], [[Massa Media (Francia)|Massā Mediā]]) conficitur. Regio omnis lateribus euronotulis confinitur montibus excelsioribus, videlicet [[Alpes|Alpibus]] occidentalibus et [[Pyrenaei]]s. Hi super Aquitaniam eminent, illas autem a Massā Mediā [[Vallis Rhodani]] dividit. Summatim excellunt montes [[Alpes]], [[Arduenna]], [[Mons Cebenna]], [[Mons Forensis]], [[Iura (mons)|Iura]], [[Pyrenaei]] et [[Vosegus]]. [[Corsica]] iuxta litus [[Mare Mediterraneum|Mediterraneum]] est.
 
Tota terrestris Franciae area, cum praefecturis et territoriis transmarinis (exceptā [[Terra Adeliae|Terrā Adeliae]]<ref>De voce ''Adeliae'' in contextu istius terrae vide speciem ''[[:species:Pygoscelis adeliae|Pygoscelis adeliae]]''.</ref>) chiliometra quadrata 674&nbsp;843 est, 0,45% totius areae [[Tellus (planeta)|terrestris]]. Nihilominus Francia secundam maiorem [[Zona oeconomica exclusiva|zonam oeconomicam exclusivam]] in toto orbe terrarum possidet,<ref>[http://www.developpementdurable.com/economie/2010/07/A2769/mediterranee-la-france-prend-le-controle-en-creant-une-zone-economique-exclusive.html Méditerranée: la France prend le contrôle en créant une zone économique exclusive] (Francice).</ref> quae chiliometra quadrata 11,035 milliones, 8% superficiei totius omnium zonarum in toto orbe terrarum, comprehendit et solum superatur a [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis]] (chiliometra quadrata 11&nbsp;351&nbsp;000) et zonam [[Australia]]e (chiliometra quadrata 8&nbsp;232&nbsp;000) superat.