Quantum redactiones paginae "Atella (urbs antiqua)" differant

Summarium vacuum
m (plus quam stipula)
 
== De rebus gestis ==
Regio Atellae iam [[aetas ferrea|aetate ferrea]] habitata est, sed mentio Atellae nominis non ante secundum bellum Punicum facta est. Attamen moris est ita putare, inter Atellam et [[Capua]]m fati quandam communionem fuisse: itaque, anno [[343 a.C.n.]], Capuà a Romanis auxilium petente contra [[Samnium|Samnites]], Atellam quoque Capuae petenti se iunxisse.<ref>Smith 1854.</ref> Paucis annis Atella in dicionem populi Romani venit vel redacta est, salvo iure nummos cudendi, et Atellanis [[civitas sine suffragio]] data est. Bello Punico secundo post [[Cannensis pugna|Cannensem cladem]] (anno [[216 a.C.n.]]) Atella cum aliis [[Campania]]e urbibus ad [[Hannibal]]em defecit.<ref>[[Livius|Liv.]] 22.61</ref> Quae defectio detrimentum urbi adtulit, nam anno [[211 a.C.n.]] Capua expugnata etiam Atella a Romanis graviter punita est: supplicio adfecti ilico seditionis concitatores, plurimi incolae sub corona venditi aut coacti, ut in extremis terris considerent. Proximo anno ([[210 a.C.n.]]) [[Nuceria Alfaterna|Nucerini]], quorum urbem Hannibal deleverat, in Atella repositi sunt.<ref>Liv. 27.3</ref>
 
 
13 559

recensiones