Quantum redactiones paginae "Antonius De Salvo" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Antonius''' vulgo ''Antonio'' '''De Salvo''' (natus die [[8 Iunii]] [[1942]] [[Roma]]e) iuris peritus, iudex et [[lingua Esperantica|esperantista]] [[itala|Italicus]] est. Diu [[Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum|Unioni Internationali Esperantistarum Catholicorum]] praefuit atque aerarium disposuit. Praesidium istius sodalitatis mense Februario 2012 deseruit.
== Vita ==
Anno 1962 De Salvo officialis ferriviarius fuit, cum explicationes [[ludovicus Lazarus Zamenhof|idiomate ZamenhofianumZamenhofiano]] in elenchos Italicos horariorum insereret. Septem annis post doctor iuris factus est et professor in iuridicis oeconomicisque. Tunc in ministerio educationis operam navabat. Anno 1972 ad portationum ministerium transiit. Ex anno 1976 autem in Tribunali pecunario primo [[venetiae|Venetiis]] secundo Romae laboravit, ubi ex anno 1977 monetalium actiones in ministerio rerum internarum usque annum 2009 scrutabatur. Inde consiliarius primus nominatus est ad inspicienda ministeria quinque (rerum internarum, externarum, iuridicarum, defensoriarum).
 
Anno 2011 promotus est rector Tribunalis pecuniarii [[tergeste|Tergestini]]: revera et tribuum singulorum et regionis [[Forum Iulium et Venetia Iulia|Fori Iulii et Venetiae Iuliae]] generatim computus revisit. Mense Mario 2013 Bononiae similia pro regione [[aemilia et Romania|Aemiliae et Romaniae]] egit. Insuper anno 1976 censor iudicii regionalis administratorii [[florentia|Florentini]] declaratus est; propositus erat tribunali vectigalium regionali et sufes in Iudicio Italico superiore de rebus tributa spectantibus. Praeterea diurnarii munere fungebatur cum aditu ad administrationes cursuales tam Vaticanas quam Italicas.
 
== Actiones in Esperanticis ==